2011-01-11

De sale et mensa tam Archilochi quam Horatii.

IMG_1235.jpg

Apud Archilochum legitur hoc fragmentum, cui numerus 173us a West est tributus:

ὅρκον δ' ἐνοσφίσθης μέγαν,
ἅλας τε καὶ τράπεζαν.

Haec verba, quamquam primo non intellexi cur sal una cum mensa pro iureiurando positus esset, tamen ad mentem vocaverunt carmen sextum decimum alterius Horatii libri, in quo salinum paternum sic splendet:

Vivitur parvo bene, cui paternum
splendet in mensa tenui salinum,
nec levis somnos timor aut cupido
sordidus aufert.

Pomponius Porphyrio, homo semper suspiciendus (et nonnumquam suspectus habendus) salinum Horatianum ita finivit:

Salinum patella, in qua primitiae dis cum sale dantur, sed nunc pro uasculo domestico salis dixit.

Turnebus quoque his in versibus Horatianis sensum sacrum intellexit, quem etiam apud Graecos invenire potuit:

Insulsus [ha!] videatur sensus, nisi intelligas salis olim quandam in mensa religionem fuisse, unde ἱεροὺς ἅλας Graeci dicunt: et appositus sal mensam consecrare videbatur. Arnob. lib. ii. "Sacras facitis mensas salinorum appositu, et simulacris Deorum."

In verbis quae sequuntur, tamen, Turnebus alterum explicationam, cui plerique intepretes magis favent, ipse exposuit:

Sed tamen potissimum tenuem et parcum pauperemque victum Horatius significat hominum pro obsonio salem lingentium, quod pauperes olim faciebant, ut apud Pers. Sat. v. "Varo, regustatum digito terebrare salinum Contentus perages?"

Et hoc bene accipiet, qui Plinii et Livii et Valerii Maximi testimonia de salinis legerit. Porro qui volunt in omnibus Horatianis Epicureorum doctrinam indagare locum suis studiis idoneum his in versibus invenient. Sed salini sanctitas non videtur praetermittenda, et praesertim cum Grosphus, quem Horatius hoc in carmine hortatur ut sine avaritia vivat, etiam ab eo duodecima in primi libri epistula Iccio commendetur: nam amicitiae gratia, annona pretiosa, in se religionem atque obligationem continet, itaque cum Archilochi sale mensaque conferri potest.  Satis tamen de Horatio; nunc ad alios Graecos, quos oportet me mox habere lectos.

3 comments:

  1. Sal quidem arcanos sensus intra se continet plurimos. Vbi sal (uel salinum) in mensa positus apparet splendens et purus, tum sacram esse mensam dicebatur. Homerus salem rebus diuinis amicissimum appellat et Plato diuinum salem religionis causa deorum mensis semper appositum fuisse commemorat. Vnde ab ipso Pythagora suo symbolo non inconcinne praecipiebatur “salem et mensam ne praetereas”.
    Etiam “salem lingere” apud aliquem idem erat quod "cenam sumere" apud amicum, ut Plautus in Curculione, et delingere quoque salem sonabat “sobrie ac philosophice cenare”: tum illud Cynici dictum erat, ut refert in eius uita Laertius, cui diuite quodam Macedone, nomine Cratero, magnopere precante ut ad se ille proficisceretur lauto splendidoque cotidie excipiendus conuiuio: «At malo –respondit– salem Athenis lingere quam apud Craterum frui magnifice structa mensa».

    Salem Athenis lingere... "ubi facile pueri Cecropidum tolerant famem, uescentes auris, se lactantes speribus".

    ReplyDelete
  2. At cur tantum in pretium apud antiquos venit sal, quem medici dicunt nobis esse insalubrem necnon nomothetai Neoeboracenses volunt civibus interdicere? Cur tot et talia mysteria in se continet sal, condimentum arcanum?

    ReplyDelete
  3. Cur? Responsum mihi insulsum, sed ecce tibi: Quia, ut antiqui bene didicerunt et docuerunt, humanis corporibus et animis "nihil utilius et salubrius sale" (et sole). Nos autem saeculi XXI homines "huius symboli antiquissimi" immemores uel contemptores euasimus.
    Praeterea, nulla medicina, ut ferunt, sine lingua Latina (et Graeca) est, medici autem plerique hodierni (ne omnes dicam) neque Latine neque Graece sciunt.
    De salis mysteriis, alias.

    ReplyDelete