2011-01-03

De sollicitudine atque anxietate

Unus dies nunc mihi restat ante probationes Graecas difficillimas subeundas, neque ullo modo possum dicere me sentire paratum. Quid faciam? Ad libros est mihi redeundum, ad nomina titulosque operum numquam lectorum memoriae mandanda, ad historiam litterarum lecticandam.


Οὐδείς: Quis historiam scripsit Poikilen?

Nemo: Rhetor quidam meliglossus? Nescio. Fortasse agricola quidam epistolographus?

Οὐδείς: Quis fuit Pataecus?

Nemo: Herodoti homunculus.

Οὐδείς: Et Euphorion?

Nemo: Cantor quidam nimis obscurus. At non fuit Homerus.

Οὐδείς: Quis primus fertur instrumento septem chordis cecinisse tribus ad quattuor primas additis?

Nemo: Primus qui fertur septimo saeculo carmen septifariam divisum cecinisse, cuius partem quintam Venus nullo nectare imbuit.

Οὐδείς: Videris omphaloskeptein, indocte nebulo. Quis igitur libros composuit adversus Mathematicos?

Nemo: Nescio an verum videatur me posse dicere quis adversus Mathematicos scripserit, neque an ulla res possit comprehendi quasi comprehendo neque an ea possit decerni quasi decerno, quod nihil esse verum videtur.


Vae me! Actumst de me. Nihil scio. Unus dies nunc mihi restat. Rursus igitur ad libros terendos.

5 comments:

  1. Anonymous3/1/11 07:47

    Pro certo scio bonis auibus probationes Graecas te aditurum esse, melioribus rediturum.
    Cassandra misera dixit.

    ReplyDelete
  2. Omnes amici tui pro certo habemus de facultate habilitateque tuis. Probationes magna copia tibi erunt ad demostrandum aestimationem in te positam. Peritissimus es, Nemo, in arte Graecae linguae, atque hoc a te scitur.

    Macte, nemo!

    ReplyDelete
  3. Gratias vobis, Cassandra et Valodia, ago. Sed nescio quomodo possim melioribus cum avibus redire, quod Oppianorum Ixeutika legi nullo pacto potest. :)

    Aenigma tamen obscurius hoc: quomodo possit illa misera vocari, cuius famam celebraverit Lycrophron Chalcidius (qui primus virum cecinit Troiae in Latio gentem Romanam condidisse)?

    ReplyDelete
  4. Noli sollicitari. Ut ostendisti per methodum tuum solipso-socraticum, bonus discipulus es !

    ReplyDelete
  5. Semper sollicitor, nec sine causa: scilicet ea pigritiae. Nam semper malo iucundas levesque nugas legere quam ponderosos auctores (ut Aeschylum). Quamquam puto me historiam litterarum Graecarum satis bene in probationibus tractavisse, tamen oportet sermonem ipsum quam celerrime discam et praesertim vocabula obscuriora atque antiquiora.

    ReplyDelete