2011-03-07

De cervisiae coctoribus, tonsoribus, pistoribus manentibus.

Insolitum hexametrum repperi Gradum ad Parnassum lustrans:

cērvĭsĭă. Cērvĭsĭae cōctōr, tōnsōr, pīstōrquĕ mănēbūnt, B.  SYN. Zȳthūm.

Cum nescirem qui poeta sit littera "B" insignitus—nullum enim in indice poetarum apparet nomen quod e littera illa omnium secunda exorditur, etsi Avienus et Cappela ibi leguntur—coepi per rete universale hunc versum quaerere.  Alteram editionem recensens potui tres illi primae litteras addere.

Buch. Bene: die Bücher placent. Fortasse nominis pars his in litteris legenda est, sed haec editio indice caret poetarum.

At nullo clarius fit hoc aenigma ex eo quod inveni in libro cui titulus duodecivicesimi saeculi more ad nauseam tendit per ambages has: Fragmenta Poëtarum Veterum Recentiorumque, Ponderosioribus metris, cum laudi, cum vituperio inservituris:Nec non Intermixtis Apophtegmatibus, Axiomatibus, Variis In- & Descriptionibus, Sententiis, ac Documentis, Sacris, atque Profanis, Interjectisque metris Leoninis, Rhythmis, & Epigrammatibus, inmodum Polyantheae Poëticae proposita Per Alphabeticos Titulos in ordinem disposita, Pro erudita legentium utilitate Luci publicae exposita a Iosepho Ernesto Barisien Bohemo Pragensi, Presbytero Ecclesiastico et scriptitore titulorum nimis verboso:

Quibus e versibus facile tu, lector tam docte quam benevole, intelliges auctorem musophilum solere singulos versus nomine notari poetae, sed iuxta hos versus qui ad cervisiam spectant nihil posuisse.  Debemusne igitur sub littera B sive Buch apud Gradum illum posita nomen Iospephi Ernesti Barisien intellegere?  Nam nullum nomen apud poetas illo opere laudatas repertum in se "Buch" continet, quamquam Iohannis Baccherii fragmenta ibi inveniuntur.  At fortasse minime interest utrum Bachcherius an Barisien hunc versum scripserit, an alius quispiam: cur tamen in Gradu laudatur versus tam pedestris et mediocris, neque etiam sensus plenus?  Nisi fortasse ideo, quod nullus alius versus ad cervisiam spectans potuit inter carmina Latine exarata reperiri.

2 comments:

  1. Anonymous7/3/11 11:02

    In exemplo quod habeo libri c.t. Gradus ad Parnassum, versus de quo loqueris poetae Scoto sexti decimi saeculi Georgio Buchanano attribuitur.
    Vale, optime Nemo, et cogitata tua eruditionis plena nobiscum, lectoribus tuis assiduis, communicare perge.
    Pastrix

    ReplyDelete
  2. Macte virtute, Pastrix! Nomen Buchanani (Scoti et Franciscani "nodosa cannabe cincti") facile in "Buch." intelligi potest. Cuius libros et praesertim elegiarum nunc inspiciens, ut totum carmen inveniam, multis versibus delector, quorum non a scopo nimis aberrare videntur hi:

    Nec te Grammaticas opus est ediscere nugas,
    et tetricis languere scholas, tantum elige gnomas
    priscorum e libris paucas: tria commata Tulli,
    Vergilii totidem versus, vel carmen Horati
    dimidium. Haec omnis ceu condimenta loquelae
    semper habe in promptu: sic crescit opinio, surget
    hinc decus, et stupidi magna admiratio vulgi.

    At versus Buchanani qui studium mihi quam maxime movent ad Leonoram lenae filiam scribuntur, de quibus fortasse alias et longius.

    ReplyDelete