2011-03-24

De emendatione omnium stultissima

Melius nonnumquam videtur imaginem apponere nihil ad scripta pertinentem.

Quamquam libenter confiteor me fortasse nimis proclivem esse in M. Antonium Muretum, oratorem disertissimum, ob mellifluentes eius periodos necnon epistolas variasque lectiones tam doctas quam iucundas ac carmina delectabilia, ut vera cum indignatione possim in eius ingenium invehi, nihilominus ex aequo confitendum est eodem ab oratore philologoque illustratissimo quandam emendationem positam esse fortasse omnium stultissimam. Nam in nonagesimo octavo Catulli carmine, quamquam plerique philologi Politianum sequentes legunt:

culos et crepidas lingere carpatinas

Muretus tamen maluit legere:

culos et trepidas lingere cercolipas

At cur doctus Gallus noster, qui paulo antea ad nonagesimi quinti carminis versum vacuum censuit se nullum vatem neque hariolum audere versus in codicibus scriptos suis coniecturis contaminare ac mutilis potius quam recenti aliquo artifice interpolatis versibus delectari, hoc tamen in loco voluit lectionem non nimis obscuram duobus vocabulis mutatis in tenebrosam quandam locutionem torquere et Graecanicam? Has rationes ipse protulit:

Quod autem Politianus legit, crepidas carbatinas, multis de causis non placet: primum, quia est contra fidem veterum exemplarium: deinde, quid habent commune crepidae carbatinae cum ea parte corporis, quae paulo ante nominata est? Insulsum plane fuerit ista coniungere. Itaque doctissimi homines, cum hanc, quam nos sequimur, scripturam approbassent, illam Politiani, summo consensu, repudiarunt.

Certe doctissimi homines nostrae aetatis et priorum fere omnium summo consensu a Mureto eiusque doctissimis sine nomine laudatis ita dissentiebant, ut difficile sit trepidas cercolipas in apparatibus criticis hodie etiam invenire, sed ad auctoritates nullo nomine prolatas refutandas non necesse est nimis temporis terere; porro vetera exemplaria habentur hodie carpatinas vel carbatinas continere, neque dicitur trepidas esse legendum; sed ad argumentum e coniunctionis salsitate plura sunt dicenda. Nam Muretus, etiamsi fortasse a Quintiliano didicit illud ploxeni, quod in medio carmine priore reperitur, esse Transpadanum vocabulum, nihilominus non videtur animadvertisse has carbatinas ex aequo rusticas fere eodem in loco hoc in carmine esse scriptas, qua re salsa illa coniunctio quam petebat Muretus potius videtur duobus ex lusibus collatis oriri, ut uter videatur vocabulum rusticum dicacibus versibus complecti.

At unde est Muretus hoc cercolipas expiscatus? Ex Festo, apud quem cercolips vel cercolopis vel cercalopex (nam docti editores numquam volunt inter se consentire de lectione huius lemmatis; cercalopex tamen ad vulpem potius spectare debet) dicitur esse genus simiae, cui ultima caudae pars sit villosa. Scaliger tamen monuit Festum hic manifesto erravisse, non solum quod nusquam in rerum natura inveniri posset simia similis cui cauda villosa esset ornamento, sed etiam quod Graecorum sermo munere verborum componendi non ita fungeretur, ut in nomine substantivo (sicut λίπος) desineret vocabulum compositum, sed potius mallet ultimam partem e verbo temporali sumere: immo multo facilius videri nomen quod (fortasse) esset cercolips intellegere secundum notum atque usitatum exemplum quod est αἰγίλιψ, ut in simiae κέρκον-λιπούσης nomine audiremus bestiam non cauda-pinguescentem sed cauda-carentem. Haec enim verbi finitio non omnino a scopo aberrare videretur, si codicum fide defenderetur: nam Forcellinius in lexico praeclaro nostrum Catulli versum explicavit ita:

Nam clunibus simiae non caudatae nihil est spurcius.

At neque ita intellexit Muretus quid sibi vellet illud cercolipas, sed, ex quo error eius depravatae lectionis quam maxime manifestus videtur, effinxit hanc prorsus novam significationem neque alias repertam ex ea Festi caudatiore:

Cercolipas vocat obscenas partes viriles, ficto ex cauda et pinguitudine vocabulo. Trepidas autem dicit, significans id, quod Persius expressit hoc versu,

Cum morosa vago singultiet inguine vena.

Nunc liquet cur Muretus voluerit trepidas cercolipas ponere: ut obscoenas partes viriles sub nomine Graeco et incerto et sensu omnino novo, a simia in virilem partem humani corporis nulla antiquorum autoritate translato, in carmen Catulli inferret. Qualem audaciam, qualem allucinationem!

At non solum ille, sed alii quoque doctissimi homines, ut ipse dixit, hac pravitate decipiebantur: inter quos imprimis Marullus, qui contra Politianum passeris pudorem defendebat, econtra pudicitiam trepidas cercolipas maluit, ut discimus ex Mureto:

Ac praeter ceteros Marullus, qui, ut et homo Graecus, et supra modum Politiani odio imbutus, distichon scripsit, quo acerbe atque amarulente ait, Politianum Vectio pro cercolipis carbatinas dedisse, quod suum sibi munus ab eo praeripi nollet.

Lingere carbatinas vult Vection Eunomus, ipse
   Ut possit trepidas lingere cercolipas.

Si ex his verbis intelligimus quae fuerit auctoritas summumque consensum doctissimorum hominum, incipimus suspicari philologorum lectiones non semper secundum fidem veterum exemplarium esse prolatas sed nonnumquam modo contra sententiam inimicorum. Mureti igitur illud cercolipas fortasse non ex stultitia lippi legentis aut quadam pravitate ingenii in morosas venas haerentis ortum est, sed ex pravissima illa stultitia quae, ut nox diem, vitiosam aemulationem consequitur ac rivalitatem.

Hoc tamen addam unum et fortasse non solum a scopo sed etiam a campo trans flumen in alios agros aberrans, de quo Muretus nullam mentionem fecit: in Plauti Trinummi offendimus quasi catalogum servorum:

Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus,
collicrepidae cruricrepidae, ferriteri mastigiae:
inter eosne homines condalium te redipisci postulas?


collicrepidae] alii oculicrepidae

No comments:

Post a Comment