2011-03-08

IMG 1348

Quot homines in Civitatibus Foederatis aut a crocodilis aut a pistricibus
petiti sunt occisive ab anno 1948o usque ad annum 2005um.
Civitas Quot a crocodilis petiti Quot a crocodilis occisi Quot a pistricibus petiti Quot a pistricibus occisi
Ludoviciana 2 0 2 0
Alabama 5 0 5 0
Georgia 9 1 8 0
Carolina Meridionalis 9 0 38 0
Texia 15 0 30 1
Florida 351 17 509 8
Summa 391 18 592 9

Quot tamen homines unoquoque anno a serpentibus alatis in Florida interficiantur, nemo est, quoad sciam, qui iam numeraverit.

4 comments:

  1. Anonymous13/3/11 19:36

    Florida ergo pessima omnium!
    Nulli ictus pistricum in California, hem?

    ReplyDelete
  2. Californienses, quamquam sine dubio a pistricibus nonnumquam comeduntur, nihilominus nullos crocodilos debent vereri, sed hac in tabula impetus pistricum cum illis crocodilorum conferuntur. Nam crocodili ex omnibus foederatis civitatibus tantummodo in his (praeter paucos qui in Mississippia habitant) reperiuntur.
    Nihil autem potest explicare cur tanto plures homines in Florida a pistricibus crocodilisque petantur occidanturque, nisi hoc unum: temetum.

    ReplyDelete
  3. Anonymous15/3/11 18:00

    Non intellego. Floridenses plus bibunt quam e.g. Texani? (Non sum rerum US-Americanarum valde gnarus.)

    ReplyDelete
  4. Texienses sane ita bibunt ut Floridenses, sed hoc interest: quod Texienses magis a bobus taurisque occiduntur, quorum animalium impetus in temulentos (et fortasse iustissimas ob causas) facti hac in tabula non referuntur.

    ReplyDelete