2011-04-26

De Doctore Quo apud Americanos

Quod maximum gaudium nobis discipulis affert, spectaculum televisificum quam maxime Britannicum, cui titulus Doctor Quis, nunc novam seriem in lucem edere coepit. Quae spectacula nescio quam ob causam discipulis tam litterarum antiquarum quam rerum gestarum, quibuscum amicitiae vinculis coniunctus sum, adeo arridet ut de nulla alia serie fabularum magis loquamur. Hoc fortasse insolitum potest videri, nam Americani plerumque non delectamur Britannorum spectaculis ut taediosioribus et obscurioribus quam nostris: sed inest aliquid in Doctore Quo quod studium nostrorum discipulorum etiam magis movet quam possunt aliae fabulae. Itaque strenue conamur his spectaculis frui, etiamsi perdifficile nobis est exempla invenire: nam, quoniam Britanni non nisi per suorum stationem televisificam capularem ea ad nos mittunt, quam non nisi paucis in locis (et certe non in palude nostra) spectare possumus, ad rete universale nobis est confugiendum ut illegitime pelliculas electronicas quaeramus piratarum modo BitTorrent nuncupato.

Doctor ille, cuius nomen, seu agnomen quod pro nomine in eum impositum est, spectaculis tribuitur, caerulea cella telephonica fretus potest cum suis amicis quemlibet locum quodlibetque tempus visere. Hoc anno prima vice illi in Americam sunt lati, quod etiam maius gaudium nobis discipulis affert: nam sic possumus sententias quas Britanni homines cinematographici de nostra patria exposuerunt cum experientia nostra conferre, unde nonnumquam ridemus, nonnumquam aliquid novi de utraque gente discimus.

Primum in minutias tabernarias descendamus.  Nam Amelia, Rorius et Rivera omnes anno bismillesimo undecimo conveniunt in popina, ubi postea Doctor ille advenit, siphonem gerens quo potionem spumantem bibat.  Hoc sane ad amussim: nam tales potiones saepissime apud nos bibuntur, et talibus instrumentis, sed aliquid nihilominus insolitum manet:

Potionem Spumantem

Perdifficile est potionem spumentem in lagoena vitrea hodie invenire. Tali enim modo quondam praebebantur omnes potiones, sed hodie tantum cervisia in tabernis potest in lagoena condita posci. Sit tamen mos hac in popina potiones non in poculo cum glacie (nam Americani glaciem amamus) sed in lagoenis sine glacie (nefas!) offerre: ubi tunc est nomen potionis? Nam scimus nullam lagoenam sine titulo usquam posse reperiri. Debent inesse nomina tamquam "Coca-Cola" aut "Pepsi." Sed haec verba non sola sunt quae desunt:

Ideogramma

Nam apud Europaeos, quippe qui varios inter se semones adhibeant, imaginibus seu ideogrammatis indicantur res maioris momenti atque ad graviores vitae perturbationes sedandas: talis est hoc ideogramma extinctorii flammarum, quod sine dubio in quolibet Britannorum aedificio invenitur. Apud Americanos, et certe in Uta civitate ubi haec ficticia taberna dicitur esse sita, titulus potius appositus esset, in quo legerentur haec: "Fire Extinguisher: Extinguidor de incendios." Sed aliquid aliud praecipue sapit Britanniam:

Globuli Britannici

In abaco cauponario et in unaquaque mensa positi sunt hi globuli. (In prima imagine supra apposita, globulus, cuius tantum summa pars vix conspicitur, latet pone mappas et iuxta saccharum.) Quid sit his nomen, quales sint, ad quem finem apponantur, omnino nescio: nam hi sunt globuli prorsus Britannici, neque usquam in America eos umquam vidi. Sed non solum hoc in spectaculo televisificio sed etiam in aliis Britannorum quae dictitantur vitam Americanam depingere, semper in mensis iacent. Fortasse Britanni censent nos amare nugas materia plastica factas, aut fortasse iocus quidam Britannis notus et Americanis omnino ignotus his in globulis inest: equidem fateor me nihil de his intellegere, neque etiam quid haec eorum forma imitari putetur. Potest fieri ut aut lycopersicorum aut Sinensium malorum formam repraesentent: sed tantum Britannis.

At, ut ad mores vertamur, invenimus Britannos duo genera amoris Americanis tribuisse. Primum, Canto Everettius Delaware eius nominis tertius, qui munere agentis in rebus functus erat ante annum millesimum noningentesimum undeseptuagesimum, quo anno altera pars huius fabulae evenisse dicitur, ex hoc munere expulsus erat quod voluit in matrimonio coniugi. Hoc bene quadrat cum historia et vitae communis et praesertim illius ministerio a rebus indagandis cui litterae FBI datae sunt, sed ob causas quae tantummodo adumbrantur sed hodie facile subintelleguntur: nam eo tempore infeliciter non licebat viris viros ducere, quamquam rumores referunt Iohannem Edgarum Hoover, qui illis agentibus in rebus tunc praeesset, ipsum fuisse homophilum. Quod utrum verum an falsum fuerit nihil ad fabulam refert: sed satis auctoribus erat dicere agentem in rebus illius FBI a munere esse matrimonii causa amotum ut spectatores (Americani saltem) statim intelligerent eum virum quendam adamavisse. Hoc placet, quod ex eo scimus Britannos res nostras gestas et vitam nostram hodiernam sat intellexisse ut possent rem innuere sine aperta explicatione.

Vero in altero genere amoris magis ludibrio habemur quam intellegimur: nam Britanni videntur putare nos manuballistas toto ex corde amare. Vix invenitur ea in fabula qui nullo sclopeto armatus se gerit.

Manuballista

Rivera enim Doctorem primum salutat nec verbo neque amplexu neque osculo sed sclopeto: nam petasum de capite decussit uno icto. Et quot manuballistae possunt in una scaena a cinematographicis poni?

Manuballistae

Verba histrionum quae cum hac imagine coniunguntur rem apte exponunt:

Doctor: "Ego in tablinum omnium in Civitatibus Foederatis tutissimum modo ambulavi et magnam cellam caeruleam in tapete statui. Putatis vos posse me tantum manuballistis necare?"

Rivera (in tablinum currens): "Sunt Americani!"

His enim verbis, "Sunt Americani," monuit illa Americanos solere id ipsum putare. Quod nos discipuli spectantes non primo intellegebamus: postea vero, cum iterum hanc partem spectaremus, coepimus intellegere eam non dixisse id quod omnes in scaenam iam plane scivissent (videlicet eos esse Americanos) sed Doctori respondisse Americanos roganti num putarent se posse eum manuballistis necare. Quod fortasse Britannis magis liquet quam nobis: nos enim non reapse sic arma amamus ut Britanni aut videntur credere aut credere videri volunt. Hic igitur iocus nostorum sensus praetervolaverat, sed aculeum postea non nimis aegre ferebamus.

Sonum autem nonnumquam animadvertebamus sed genus dicendi plerumque laudabamus. Nam Britanni qui conantur sonus Americanos imitari saepissime quodammodo errant atque aliquid insolitum et alienum in vocem admittunt. Custos, ut exemplum afferam, qui ad sinistram partem imaginis supra adiunctae armatus stat, praecipue non videbatur Americanus, et fortasse propter sonum litterae "r" aut in vocalibus iuxta litteram "r" dictis. Immo is magis mihi videtur sonum auribus praebuisse quem ex Africanis advenis audimus, sed alii putabant eum magis Britannice loqui: nullius tamen opinione ille ullo Americano sonu loquebatur. [Postscriptum: cum postea paginas interretiales inspexissem, didici histrionem, Chukwudi Iwuji nomine, in Nigeria natus est et ibi et in Britannia eruditus, ut facile posset fieri ut ex utraque parte recte sonum quendam haud Americanum audivissimus.] Omnes tamen putabant histrionem qui partem Cantonis Everetii Delaware (eius nominis tertii) agebat aptissime locutum esse et sonu et illa quasi Laconica brevitate, qua Americani sunt insignes.

Nam nos Americani longe aliter quam Britanni (gens oratorum) solemus paucis verbis et membratim caesimque loqui, ut iam scit qui aut Ernestum Hemingway legerit aut spectaculum televisificum cui titulus "Tragula" spectaverit.  Hoc magnopere nostra refert, qui discipuli in litteras antiquas incumbimus: tirones enim primis Romanorum Graecorumve sermonis rudimentis imbuti luctamur cum tortis et prolixis periodis Tullii Demosthenisve, sed milites veterani tali genere dicendi assueti a professoribus sumus castigandi et corrigendi cum libellos Anglice scribimus: nam Anglice non licet Ciceronis more totas chartas una verborum ambage implere. Immo statuerunt magistri nostri est ne una periodus Anglice exaratus quattuor versus excedat.  Britanni tamen multo fusius loquuntur, et Germani non videntur posse etiam primum unius periodi membrum inter quattuor versuum spatium ad finem ducere. Sed, ut ad rem revertar, hoc in spectaculo discrimen inter garrientes Britannos et taciturnos Americanos bene observatum est: nam Doctor ille, cui ingenium est quam maxime Britannicum, dolosam loquacitatem adhibere solet ad eius voluntatem efficiendam, sed Canto ille tertius, persona nova in fabula et voce Americana, brevissime absolvit quae sunt sibi dicenda.  Ut exemplum ex histrionum verbis afferam:

Canto: Quinque minutas.

Doctor: Necesse erit mihi manum habere custodum publicorum egregie armatorum paratam ad statim incedendum, et chartas geographicas quibus omnes totius Floridae civitatis viae dipinguntur, et vas potionis Arabicae, et duodecim crustula illius generis quod "Jammy Dodger" vocatur, et pilleum.

Canto: Adfer ei chartas.

Quam iucundum nobis erat Floridae nomen audire ex ore Doctoris garrientis, potes, lector, mente effingere, necnon quod pars huius fabulae in Florida agi dicitur.  Fortasse iter hac aestate faciemus ad promontorium Canaveralium unde naves siderales in caelum mittuntur ut triviam quaeramus hoc in spectauclo depictam.

Ex omnibus his consideratis vix possumus invenire unde querellas faciamus, nisi quod Britanni videntur putare nos esse manuballistis addicti, etiamsi in hac sententia falsa fatendum nobis est aliquid veri latitare. Cum autem possent nos ludibrio per totum spectaculum habere, Britanni potius conabantur nos depingere ad quandam vitae similitudinem non nimis absurdam, quod non semper fit (exemplum Iohannis Baudrillard sophistae Gallici libenter praetermittam). Quod tamen maximi momenti est, fabulam iucundam enarrare coeperunt: et nos laeti exspectamus caput proximum, etiamsi necesse nobis erit illegitime per BitTorrent id quaerere.  "Adfer eis spectaculum."

At sero est: scilicet igitur debeo potionem spumantem ex lagoena vitrea bibere antequam manuballistam sub lecti cervicale condam et de sclopetis, ut omnes Americani, somniam.


Postscriptum

Sum heri cenatus et collocutus cum Catharina amica quae solet Doctorem Quem spectare. Haec, quamquam nata est in Germania, nihilominus more Americano et toto ex corde artem amat manuballistariam ac cum milite quodam classico (id est cum amasio huius saltem mensis) palaestram sclopetariam unaquaque hebdomade frequentat (vel saepius, si tempus suppeditat). Paulo aliter sentiebat de illo "Sunt Americani!", quibus verbis Rivera respondit illis Doctoris, "Putatis vos posse me tantum manuballistis necare?" Nam eius sententia hoc "Sunt Americani" magis ad "posse" pertinebat quam "putatis," ut ii intellegerentur posse Doctorem glandis plumbeis occidere ideo quod Americani essent, itaque iaculatoriae artis peritissimi. Equidem vero valde dubitabam ne haec verba tali ratione intelligi debuissent, sed apud nos dicitur: sapientis non esse a puella aperte dissentire armata.

No comments:

Post a Comment