2011-04-15

De muscis quibusdam apud Muretum repertis

Inter annotationes in Catulli carmen sexagesimum septimum, quas scripsit Macus Antonius Muretus nebulo salsissimus, haec verba me praeter modum delectaverunt:

Nec peccatum a me.] Post hunc versum pentameter desideratur.  Itaque concurrerunt emendatores, ut ad mulctram muscae; et, quod quisque potuis, attulerunt.  Alius,

Verum istaec potius ianitor ipse facit. alius,

Verum istis me auctorem esse facit populus. alius,

Verum isti populo di mala multa ferant.

Guarinus ait, vidisse se librum veterem, in quo esset,

Verum isti populo ianua quid reficit.

At ex hoc nulla idonea sententia exprimi potest.  Ego, inane spatium relinquere, quam inanes versus ponere, satius duxi.

Quibus dictis, recte iudicavit Muretus noster de difficultatibus huius versus, qui hodie sic inter cruces a Mynors ponitur:

"Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
   culpa meast, quamquam dicitur esse mea,
nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
   verum †istius populi ianua qui te† facit,
qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,
   ad me omnes clamant: 'ianua, culpa tuast'."


isti r. populo ε. qui te V: quidque Statius.

Goold, qui anno millesimo octogesimo tertio editionem audaciorem in lucem edidit, sic ad mulctram concurrit:

verum istuc populi lingua quiete tegit

At in minutias descendere hodie quidem mihi displicet, quod in adagia discenda semper sum proclivior. Itaque Mureti illud "concurrere ut ad mulctram muscae" in memoriam tenebo, lectiones tamen varias huius versus, cuius studium "sive fatum nobis, sive quo alio nomine appellari placet illud, quidquid est, quod in his rebus valet, eripuit," praetermittam atque in id, ut Muretus ipse admonuit, incumbam, quod debet discipulorum etiam levis animi studium movere: nam interpres noster, antequam coeperat hoc paraclausithyron explicare, graviter iniunxit, ne in obscurioribus rebus tempus tereremus, his verbis:

Stultum est, quae ita scripsit Catullus, ut ne tum quidem, nisi a paucis, quibus hae res cognitae essent, voluerit intellegi, ea se quemquam hodie credere coniectura assecuturum. Pauca igitur quaedam cursim annotabimus: de historia quidem ipsa suum cuique iudicium relinquemus. Non enim eo haec legimus, ut sciamus quae tandem illa fuerit, a qua haec tam pulchra edita sint facinora; quisve aut senex ille Balbus, aut invalidus filius, aut officiosus pater, aut ceteri denique participes huius tam honestae societatis: quos, ne tum quidem, cum viverent, cognoscere, ulla laus erat: sed ut animadvertamus, si qua insint, quae ad Romani sermonis elegantiam facere videantur.

Equidem facile Gallicissimo (et numeroso) oratori philologoque assentior, qui elegantia non solum careo sed etiam siti eius exsiccatus et fere confectus quasi per tescas academicas immensasque haerenas Anglicas et nimis saepe sine calce Latino compositas vagor fontem quendam facundiae quaerens, cuius aquae non semper inquinantur fictis nominibus (ut "intertextualismus" pro recordatione seu eo quod est "auctorem signficare") tertio quoque in sensu repertis. Itaque ad adagium: illud "ad mulctram muscae" in Iliadis altero sic multo fusius expressum invenimus:

Ἠΰτε μυιάων ἀδινάων ἔθνεα πολλὰ
αἵ τε κατὰ σταθμὸν ποιμνήϊον ἠλακουσιν
ὥρῃ ἐν εἰαρινῇ ὅτε τε γλάγος ἄγγεα δεύει,
τόσσοι ἐπὶ Τρώεσσι κάρη κομόωντες Ἀχαιοὶ
ἐν πεδίῳ ἵσταντο διαρραῖσαι μεμαῶτες.

Antiquissimum igitur hoc proverbium, sed non inter Erasmi Adagiorum invenitur, qui tamen "muscarum turbam" sine ulla mulctra dixit in mortales inter se "rixantium, bellantium, insidiantium, rapientium, ludentium, lascivientium, nascentium, cadentium, morientium." At satis nota fuit haec Homeri translatio sensus, ut etiam in versibus de Arte Poetica a Marco Hieronymo Vida pactis non iniucunde reperiatur:

At non exiguis etiam te insistere rebus
abnuerim, si magna voles componere parvis
aut apibus Tyrios, aut Troia ex urbe profectos
formicis, Libycum properant dum linquere litus.
Sed non Ausonii recte foedissima musca
militis aequarit numerum, cum plurima mulctram
pervolitat, neque enim in Latio magno ore sonantem
arma ducesque decet tam viles decidere in res.

At ex omnibus Mureti illud "ad mulctram muscae" propter salsam elegantemque brevitatem quam maxime arridet.

3 comments:

  1. Anonymous15/4/11 12:54

    Intellegere non possum, optime NEMO, cur a te Muretus noster nebulo vocetur. Ego vero illum Gallum, oratorem eloquentissimum, Variarum Lectionum eruditarum auctorem, epistularum scriptorem urbanissimarum, poëmatum conditorem lepidorum, maximi aestimo et studiose colo..
    His rebus dictis admirationem meam tibi exponere volo, pro tua summa eruditione et sermonis Latini tui suavitate. Quoties blogum tuum adeo, toties aliquid novi et jucundi disco.
    Gratiae tibi agantur maximae pro tuo pretioso blogo. Vale quam optime !
    PASTRIX

    ReplyDelete
  2. De eloquentia Mureti orationum, de urbanitate epistolarum, de lepore poematum, tibi, Pastrix optime, omnino assentior, sed Marci Antonii commentarius in Catullum editus talibus nugis refertus mihi saltem videtur quales nemo nisi nebulo scribere poterat (ut illud "trepidas lingere cercolipas"). Nec, quod eloquens, urbanus, lepidus erat philologus, ex hoc consequitur eum non fuisse nebulonem: quod I. C. Scaliger didicit cum in eius commentario in Varronis de Re Rustica libros testimonium adduxisset "Trabei" poetae, quem Muretus, nugator salsissimus ac nebulo callidissimus, ei commendavisset. Spero fore ut ego quoque olim possim talis fieri nebulo, quamquam scio fore ut ad ne dimidiam quidem partem Mureti aut ingenii aut eruditionis umquam attingam.

    ReplyDelete
  3. In eo quod heri scripsi, "I. Scaliger" pro "I. C. Scaliger" quaeo legas: nam non Iulius Caesar Iosephi pater sed Iosephus Iulii Caesaris filius illos versus fictos pro veros publicavit.

    ReplyDelete