2011-04-03

De tribus floribus Catullianis

In Catulli carminibus nuptialibus, quibus numeri (nam apud poetas quid non secundum numeros?) sexagesimus primus et sexagesimus alter tribuuntur, tres flores reperiuntur de quibus imprudens discipulus nonnihil effutire potest.

iam licet venias, marite:
uxor in thalamo tibi est,
ore floridulo nitens,
alba parthenice velut
   luteumve papaver. (61.184–188)

Ut flos qui in saeptis secretus nascitur hortis,
ignotus pecori, nullo convulsus aratro,
quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber,
[iam iam se expandit suavesque exspirat odores;]
multi illum pueri, multae optavere puellae:
idem cum tenui carptus defloruit ungui,
nulli illum pueri, nullae optavere puellae:
sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est;
cum castum amisit polluto corpore florem,
nec pueris iucunda manet, nec cara puellis.
   Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! (62.39–48)

Papaver quid sit nemo est qui nesciat, sed qui flos sit alba parthenice volui discere, itaque ad commentarium in Catullum a Marco Antonio Mureto scriptum me contuli. Muretus Gallicissimus, qui omnibus praestabat et ingenio et diligentia cum de inerti concubino desertum domini amorem audiente et nuces spargente dissereret necnon totas paginas annotationibus doctis implevit quibus eiusdem pueruli delicati comam cinerariique munus enodaret, ad hos flores fusius explicandos tantum dixit haec pauca:

Alba parthenice.] de parthenice, & papavere, vide Plinium.

Maximas gratias agimus Mureto, ob tale auxilium! Quisnam enim hominum praeter Muretum subsidium tam benignum, tam ingeniosum, tam lepida doctrina refertum lectori umquam praebuit? "Vide Plinium." Quibus verbis dixit id quod potest de omnibus floribus, animantibus, lapidibus, terris, fluviis, immo fere de omnibus rebus ita dici, ut qui dixit nihil dixisse videatur. "Vide Plinium." Quidni dixisset: "Nihil de his stultis floribus curo; itaque lector qui de talibus nugis sollicitatur ad eum confugiat qui de omnibus floribus, et sub sole inventis et fortasse qui nusquam invenientur, tam veram doctrinam quam fabulas falsas tradidit; ac lectori nostro licebit totum diem terere per immensi corporis volumina innumerabilia quaerenti duos stultos flores."

Itaque vidi Plinium. Et, cum quaerens nullam parthenicen invenissem, gratias Mureto iterum agens, has quinque herbas vel plantas similibus nominibus notatas inveni:

  • Vicesimo primo in Plinii libro inter herbas vulgares inveni parthenium ab aliis leucanthes dictum (quam Magi contra tertianas sinistra manu evelli iubent);
  • item in vicesimo altero parthenium quod alii helxinen (falso tamen nomine) vel perdicium vel sideritem vocant (ad lanas inficiendas utile);
  • item paulo postea aliud parthenium seu herba urceolaris quod contra vehiculorum eversiones singulare et a Minervo Pericli somnio monstratum refertur;
  • item parthenium Mercuri sive linozostis (quod Hippocrates miris laudibus in mulierum usum praedicavit);
  • item vicesimo quinto in libro parthenis absinthii modo fruticosa, maioribus foliis pinguibusque.

Quas cum invenissem et enumeravissem, iterum gratias egi Mureto.

Facilius autem esset lectori imprudenti et pigro, ut sum, si Muretus potius scripsisset, "Vide Propertium." Nam apud Propertium leguntur hi versus, qui tam ad parthenicen quam ad papavera necnon ad florem teneri ungui carptum spectant:

hic erat Arganthi Pege sub vertice montis,
   grata domus Nymphis umida Thyniasin,
quam supra nulli pendebant debita curae
   roscida desertis poma sub arboribus,
et circum irriguo surgebant lilia prato
   candida purpureis mixta papaveribus.
quae modo decerpens tenero pueriliter ungui
   proposito florem praetulit officio,
et modo formosis incumbens nescius undis
   errorem blandis tardat imaginibus. (1.20.33–42)

Ut his in versibus Catullianos flores e duobus carminibus nuptialibus excerptos et ob similitudinem in unum locum coniunctos intelligas, non necesse est tam doctus sis quam Muretus. Propertius igitur videtur intellexisse albam parthenicem sibi velle lilium candidum, quod plurima per saecula quasi signum castitatis virginalis habebatur (etiamsi hodie apud nos saltem mortem potius vulgo significat flos ille purus et albus quam pudicitiam). At in papaveribus color mutatus est: nam idem flos soporiferus qui apud Catullum luteus vocabatur Propertio videbatur purpureus dicendus. Cui confusio colorum addere possumus tertium priapeum carmen quondam Vergilio tributum, sed a Mureto nostro inter Catulli carmina intrusum, ubi haec leguntur:

Florido mihi ponitur picta vere corolla,
primitus tenera virens spica mollis arista,
luteae violae mihi lacteumque papaver
pallentesque cucurbitae et suave olentia mala,
uva pampinea rubens educata sub umbra;
sanguine haec etiam mihi (sed tacebitis) arma
barbatus linit hirculus cornipesque capella. (3.10–16)

Lacteum nomen adiectivum, quod a Catullo in lilium seu parthenicen dictum erat, hoc in loco papaveribus datum est quae Propertio purpurea videbantur, Catullo tamen lutea. Sed luteae hic sunt violae, quae pro lilia ponuntur. Quid de his floribus dixit Muretus, qui "ipsum quoque Catulli esse, eruditis hominibus ita iudicantibus" est assensus cum idem inter Catullos versus collocaret itaque commentarium in hoc quoque carmen conscriberet? Ne verbum quidem.

Licet possimus colores papaverum lilium violarum per alios poetas persequi, sed fortasse satis est agnoscere id de quo Columella Celsus Plinius testimonium praebent: papavera variorum colorum in natura rerum inveniuntur, et praesertim alba et nigra. Facile igitur possunt poetae papaveribus quodlibet colorem tribuere, atque in his coloribus aut mutandis aut servandis possunt nexum inter se et alios auctores ostendere. Suspicor autem his in coloribus argumentum non invalidum latere quo ostendi possit Muretum non debuisse hoc saltem Priapeum in Catullum trusisse.

De tertio flore, tenui carptum ungui, fere omnibus etiam indoctis discipulis notum est adagium Graecum ἐξ ἁπαλῶν ὀνύχων, quod Pomponius Porphyio in Horatii Carminum tertio dixit "a prima infantia" significare. Itaque in Catulli carmine sexagesimo altero possumus tribus sensibus illud tenui ungui intellegere:

  • primum, flos a caule primis et durioribus partibus digitorum seiunctus est; qui sensus apud Propertium quoque inveniri potest;
  • deinde, flos nondum maturus sed adhuc quasi puerilis ante erat, quam a vita interclusa est ante tempus plerisque floribus a fatis dictum; qui sensus apud Propertium etiam in illo adverbio pueriliter accipitur;
  • postremo, quod his in exemplis mihi quam maxime videtur insignum, tenuis unguis potest tam in hominibus flores carpentibus quam in flores ipsos dici, quod illa pars qua folium cauli coniungitur unguis nuncupatur. De quibus unguibus vide Plinium.

Alii tamen auctores, qui hoc adagio usi sunt, non tam venuste poterant tot sensus in unam locutionem plectere. Nam etiam Cicero, qui annis 56o et 55o plura dixit scripsitque Catulliana quam plerumque hodie agnoscitur, multo simplicius et uno tantum senso adagium adhibuit in epistola ad P. Lentulum proconsulem:

Sed praesta te eum qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cognitus. (ad Familiares 1.6)

Plautus ante Ciceronem formam huius vocabuli diminutivum usurpavit, cum altero adagio uteretur, dicens:

perpruriscamus usque ex unguiculis (Stichus 761).

Nam perpruriscare nihil habet cum prima infantia commune, sed potius idem valet ac penitus: quod monuit anno 1965o Alan Cameron homo satis doctus qui intellegeret duo esse adagia specie consimilia sed sensu longe dissimilia. Paulus autem Manutius et Desiderius Erasmus, cum de illo a teneris unguiculis dissererent (apud Erasmum proverbio datus est numerus 652us), Plutarchum (saltem qui fertur) ut testem Graecum laudant, qui in De liberis educandis dixit:

δεῖ δέ, ὡς ἐγὼ ἂν φαίν, αὐτὰς τὰς μητέρας τὰ τέκνα τρέφειν καὶ τούτοις τοὺς μαστοὺς ὑπέχειν· συμπαθέστερόν τε γὰς θρέψουσι καὶ διὰ πλείονος ἐπιμελείας, ὡς ἂν ἔνδοθεν καὶ τὸ δὴ λεγόμενον ἐξ ὀνύχων ἀγαπῶσαι τὰ τέκνα.

Cameron tamen ab Manutio Erasmoque dissentit, quippe cui Plutarchus hic eodem altero adagio, quod non ad pueritiam sed ad vim spectat, usus esse videatur. Equidem nescio an possim asseverare Cameron hac in re rectum sensum habere, et praesertim quod Plutarchus de matribus puerisque loquitur, sed intellego cur ille voluerit hoc in exemplo discrimen asperum facere: nam ad eius argumentum probandum necesse erat ostendere duo esse adagia, quorum unum pueritiae semper adiectivo gauderet, unum (quod penitus sibi vult) semper eo careret: unde hoc periculum ortum est, ne argumentum in Procrustae lecti formam descenderet. At, etiamsi apud Plutarchum discrimen difficilius et obscurius videtur, nihilominus duobus lepidissimis exemplis ex Anthologia Graeca excerpta possum ostendere id quod docuit Cameron:

Τὴν ἀπὸ τῆς Ἀσίης ὀρχηστρίδα, τὴν κακοτέχνοις
   σχήμασιν ἐξ ἁπαλῶν κινυμένην ὀνύχων, αἰνέω, οὐκ ὅτι πάντα παθαίνεται οὐδ' ὅτι βάλλει
   τὰς ἁπαλὰς ἁπαλῶς ὧδε καὶ ὧδε χέρας,
ἀλλ' ὅτι καὶ τρίβακον περὶ πάσσαλον ὀρχήσασθαι
   οἶδε καὶ οὐ φεύγει γηραλέας ῥυτίδας. (5.129)

Automedon his in versibus saltatricem laudat, quae duobus in sensibus dicitur ἐξ ἁπαλῶν κινυμένην ὀνύχων:

  • primum quod illa scit gesticulari manibus, quarum ungues sunt partes a corpore remotissimae itaque in saltatione quam maxime movendae;
  • deinde quod eius aetate ita est intelligendum ut cum senectute rugosa, quae plerisque puellis fugienda videtur, conferatur.

Alios sensus, si insunt, ut a scopo aberrantes praetermittam: nam nihil revera pertinet ad argumentum quod Cameron posuit de duobus adagiis quorum formae inter se uno nomine adiectivo differunt. Satis est dicere Automedon nomen adiectivum quod est tenerum addidisse, ut sensum pueritiae saltatrici adderetur. Nunc, ut ad alterum exemplum vertamur:

Εὐρώπης τὸ φίλημα, καὶ ἢν ἄχρι χείλεος ἔλθῃ
   ἡδύ γε, κἂν ψαύσῃ μοῦνον ἄκρου στόματος·
ψαύει δ' οὐκ ἄκροις τοῖς χείλεσιν, ἀλλ' ἐρίσασα
   τὸ στόμα τὴν ψυχὴν ἐξ ὀνύχων ἀνάγει. (5.14)

Europae oscula, quorum gradus sunt, ut apparet, tres, ita Rufinum excitant ut eius anima ex unguibus educatur: quod non ad pueritiam sed ad vim spectat, qua de causa invenimus illud ex unguibus nullo nomine adiectivo ornatum. At potest fieri ut lector quadam dubitatione haesitaverit de hac significatione: num potest fieri ut primus et alter gradus inter se adeo minime differant nec aliter quam "dulce" nuncupantur, dum tertius gradus τὴν ψυχὴν ἐξ ὀνύχων ἀνάγει? Num gradus debent esse tam impares, tam inconcinnes, tam inaequaliter dimensi? Immo, si poetae artem est secundum naturae veritatem iudicanda, pendet omnino e puella: nam cognovi nonnullas quarum suavia vehementissima vix poterant etiam ἡδὺ vocari, unam tamen cuius basium tenerrimum et vix delibutum reapse animam ex unguibus eduxit.

No comments:

Post a Comment