2011-04-16

De versibus quibusdam Trabeae et Accii

Apud Iosephum Scaligerum, qui Varronis De Re Rustica libros commentariis instruxit, invenimus eam locutionem quae est venire contra aurum multis aliis exemplis illustratam et his optimis nec ante Scaligerum in lucem editis:

Plauti vero testimonia citare, quoties hoc genus loquendi usurpaverit, supervacaneum puto: cum ea unicuique, qui vel mediocriter Plautum triverint, obviam occurrant.  Producam autem locum veteris comici Trabeae ex fabula Harpace, ubi hoc loquendi genus usurpatur, tum propter sententiae elegantiam, tum etiam quia nondum vulgo noti sunt,

Here, si querelis, eiulatu, fletibus,
Medicina fieret miseriis mortalium,
Auro parandae lacrumae contra forent.
Nunc haec ad minuenda mala non magis valent
Quam nenia praeficae ad excitandos mortuos.
Res turbidae consilium non fletum expetunt.

Quis enim tam aversus a Musis, tamque humanitatis expers, qui horum publicatione offendatur?  Quod si hi placent, non gravabor et alios eiusdem notae, sed alius poetae, adhibere, qui tanquam superiorum gemini et germani sunt.  Sunt autem Accii, veteris ac gravissimi tragici, ex Oenomao,

Nam si lamentis allevaretur dolor,
Longoque fletu minueretur miseria,
Tum turpe lacrumis indulgere non foret,
Fractaque voce divum obtestari fidem,
Tabifica donec pectore excesset lues.
Nunc haec neque hilum de dolore detrahunt,
Potiusque cumulum miseriis adiiciunt mali,
Et indecoram mentis mollitiam arguunt.

Qui versus hactenus latuerunt, eosque nunc primum in vulgus publicamus.  Quorum priores Trabeae, mihi ad verbum e Philemone mutuati videntur: qui eandem sententiam ad verbum extulit,

εἰ τὰ δάκρυ' ἡμῖν τῶν κακῶν ἦν φάρμακον,
ἀεί θ' ὁ κλαύσας τοῦ πονεῖν ἐπαύετο,
ἠλλαττόμεσθ' ἂν δάκρυα, δόντες χρυσίον.

Nam tertius versus ad verbum redditur tertio Trabeae,

Auro parandae lacrumae contra forent.

Fortasse de hoc nimis.

At haec omnia desunt recentioribus in editionibus. Nam paulo postea Muretus homo omnium optimus in calce Poematum Sacrorum haec scripsit:

Cum veteris Comici Graeci Philemonis nobilem sententiam a Plutarcho et a Stobaeo acceptam animi causa exprimere tentassem, et dicendi genere et numero veterum Tragicorum simillimo, placuit etiam experiri numquid eandam comice explicare possem. Visum est utrumque non infeliciter successisse. Per iocum igitur prioribus versibus Actii, posterioribus Trabeae nomen adscripsi, ut experier aliorum iudicia, et viderem numquis in eis inesset vetustatis sapor. Nemo repertus est qui non ea pro veteribus acceperit. Unus etiam et eruditione minime vulgari, et iudicio acerrimo praeditus, repertus est, qui ea a me accepta pro veteribus publicaret. Ne quis igitur amplius fallatur, et rem totam detegendam et carmina ipsa hic subicienda duxi.

Nam si lamentis allevaretur dolor… [et ita porro]

Itaque e calamo Iosephi Scaligeri cito volaverunt tela huius generis:

In Rumetum

Qui rigidae flammas evaserat ante Tolosae
   Rumetus, fumos vendidit ille mihi.

Dixi illud "huius generis" quia in variis libris vetustis hoc carmen aliis in formis reperitur:

Qui flammas rigidae vitaverat ante Tolosae
   Muretus, fumos vendidit ille mihi.

Qui rigidae flammas evaserat ante Tolosae
   Falsidico fumos vendidit ore mihi.

Quorum trium distichorum primum saepius laudatur, nec sine iusta causa: nam in titulo, qui est "In Rumetum," latet iocus aculeatus quem audies si celeriter ea verba enuntiaveris. Hunc iocum Theodorus Beza explicavit altero in epigrammate, quod tamen in se parum salis candidi, atrae bilis nimium continet ut subiungatur.

2 comments:

  1. Magister meus, non solum philologus quidem eximius et alto ingenio et facundia maxima praeditus, sed etiam bene salsus, olim scripsit inuenisse quadam in ecclesia cathedrali Caesaraugustana uersus antiquos Latinos miros de quadam prophetia, qui uersus ad uitam humanistae a me inuestigati attinebant. Symbola uero integra calamo nugatoris philologi exarata erat, uersus quoque Latini permiri. Ego tamen discipula inscia caudex insulsa fere omnium quae in eius symbola euolui, fidem habui magnam ideoque stomachosa magistro reclamaui et poposci quare antehac numquam certiorem me fecerit de uersibus Latinis repertis. Adhuc eius cachinni sonant in meis auribus. At Scaligerum bonum a nebulone Moreto deceptum fuisse, mihi deceptae solacio est maximo . Non autem umquam carmen panxi neque in Magistrum neque in Mistagrum… adhuc.

    ReplyDelete