2011-04-17

De virgulis fissis quibus epistolae gerantur

Confiteor me contra communem sensum a quibusdum auctoribus delectari qui hodie ut nimis "colonialistici" improbantur: videlicet a Iosepho Conrad Rudiardoque Kipling qui Anglice scripserunt, atque, inter auctores quorum opera aut Latine exarata aut in Romanorum sermonem versa inveniuntur, a Christophoro Colono et Iohanne Sepulveda et Ferdinando Cortesio et aliis qui "novum orbem" invenisse atque exploravisse aut de "novo orbe" historias composuisse quondam dicebantur, etsi hodie sunt qui recusant quominus quidquam novi in novo orbe fuisse dicant ne ab aboriginum laude detractare videantur.  Nam ego, nimis puerilis ut animum in argumenta "postcolonialistica" quae vocantur intendam ac nimis Americanus ut sesquipedalia vocabula (sicut illud ipsum "postcolonialismi" nomen) a litterarum rerum peritis prolata intelligam, prorsus amo libros miraculorum fabularumque plenos, res inauditas et incredulas, veteres tam veridici quam mendaces qui voluerunt non parvae auctoritatis videri etiam cum fabulas praeter creditum enarrarent.

Itaque cum fabulam offendissem Allani Quatermain Britannici qui in Africa meridionali venatoris vitam agere diceretur, certe nullo modo potui recusare quin partes legerem, quamquam vix satis temporis et praesertim hoc tempore anni academici habeo ut totum librum evolvam.  Nihilominus locutionem quandam Anglicam (quam in communem semonem commoditatis causa verti) mihi videbatur quasi e pagina exsilire:

P.S.—Ultimo verbo modo scripto, indigena quidam per xystum citrorum aurantiorum appropinquabat fissa virgula ferens epistolam quam cursus publicus attulerat.

Hic mos epistolas gerendi, qui hodie insolitus nobis videtur, non solum undevicesmo saeculo sed per multa adhibebatur, et praesertim in India et Africa.  Eodem saeculo etiam in Himalaiis montibus dicebantur cursores epistolas virgulis fissis ferre.

Anno enim milessimo noningentesimo decimo tertio scripsit Stuartus Eduardus White, Americanus quidam et plerumque ignotus, de Africa aequinoctiali et orientali:

Fere tertia hora obviam venimus cursori cuidam regiminis, iuveni sibi confidenti, iuveni1, pernici, multis ornamentis armillisque ornato, rubente cute lucenti, trans cuius humerum longa lamina hastae rubente panno officii cinctae oblique iacebat, in cuius tergo parma scortea pendebat, qui epistolam gerebat fissa virgula atque ante se ferebat ita sibi confidens ac sacerdos crucem in paganos ferens in pelliculis cinematographicis.

Haec virgula fissa qua epistola fertur hodie dicitur τὴν αἰτίαν fuisse signi Aethiopici Cursus Publici, quamquam ego imaginem inspiciens vix possum asseverare epistolas hac in imagine non esse ad virgulam quodam filo ligatas.  MercuriusNihilominus liquet ex his exemplis per varias regiones in marginibus "veteris orbis" sitas aut commodius visum esse cursoribus fissa virgula epistolas gerere quam in mantica perave aut hos solitos esse hanc virgulam gerere ut insigne tabellarii, sicut hodie apud Americanos aquila, apud Iapones littera T circumscripta,2 apud Europaeos tuba, apud nonnullos tam conscios quam inscios tuba restincta ut signum tabellariorum intellegitur.  Ad Aethiopicum testimonium operae pretium est addere Mercurium, deum nuntiorum, a Graecis Romanisque saepe esse depictum virgam gerentem duobus serpentibus implicatam, quae non longe a virgula fissa multis in imaginibus afuisse videtur. Nullum tamen habeo indicium quo certus fiam Mercurium epistolas hac virgula gessisse, nec possum explicare cur Afri Indi Australiani Himilaii alii plurimi hoc modo epistolas ferre relati sint, cum in Europaeos hoc numquam dictum esse videatur.

Unum tamen scriptorem inveni qui causam rationemque reddidit ob hunc morem epistolas referendi: nam apud Sepulvedam, qui De orbe novo composuit, legimus hanc fabulam haud illepidam (nisi forsitan ex aboriginibus sis ortus):

Tum Pinzones, qui cum Colono remanserant, facile ab eo, uti Martino fratri veniam daret, impetrarunt. Ille vero tempore scilicet serviens, litteris etiam humanissime scriptis, suam in Martinum benevolentiam declaravit. Hanc epistolam et quas Pinzones ad fratris animum placendum simul et confirmandum scripserant, Barbari pertulerunt. Qui Pinzonem, lectis epistolis, non aliter absentium animos et quae apud illos proxime gesta essent quam si cum eisdem fuisset collocutus intellexisse animadvertentes mirabantur. Homines plane barbari, apud quos nulla erat litterarum notitia; itaque divinitatem quandam epistolis inesse putantes, rescriptas a Pinzone, quasi nefas esset rem sacram manibus attrectare, fissa virgula retulerunt.

Saepe difficile est nobis iudicare utrum Sepulveda rem veram enarraverit ut gesta erat, an fabulam verisimilem effinxerit qua argumentum morale poneret: nam potest fieri illo in loco ut Sepulveda morem aliorum hominum et sibi notum in aborigines novi orbis imposuerit quo clariorem in lucem poneret discrimen inter humanitatem litteris et vinculis caritatis roboratam et barbaram illam crudelitatem quae in insulis a Europa longe remotis etiam inter milites Hispanos serpere posset—immo quae propter distantiam ortum esse videretur. Nam postea eadem in historia haec quoque scripsit Sepulveda:

Nam magistratus atque praefecti ceterorum iniurias partim ob criminis societatem negligebant, partim ob corruptissimos quorundam hominum mores satis prohibere non poterant in locis ab Hispania tam longe remotis, ut Principes, quibus calmitas et clades Barbarorum tarde cognita magnum dolorem attulit, nec iniurias in tempore cognoscere nec tantis malis providere possent.

Hanc distantiam inter provinciae barbaritatem et regni humanitatem nihil nisi epistola diminuere poterat: itaque vix mirandum est Sepulvedam voluisse quasi in scaenam ponere aborigines epistolam sic mirantes ut non nisi fissa virgula eam ferre auderent. Aut, certe, potest fieri ut haec fabula fuerit vera, sed ego nullam auderem sponsionem facere ni falsa (sed lepida) esset. Nec potest Sepulvedae ratio ad omnes alias gentes quoque spectare quae virgula fissa epistolas ferebant. Suspicor autem virgularum fissarum histora longior est et studium magis moveret, si enarrata esset, quam ut ego intra horae unius spatium discam—et ad alias res quam virgulas oportet animum quamvis parvum vertere.


  1. iuveni] ita repetitum ab auctore minimae aestimationis, ut plurima alia hoc in loco identidem et sine variationis ornamento dicuntur.
  2. littera T circumscripta] sunt qui dicant littera T ponitur pro "Teishin," sed ego nihil compertum habeo de huius litterae ratione, quamquam quaedam pars animi sub corde latens vult hanc litteram "T" pro "Tabellariis" primum esse adhibitam.

No comments:

Post a Comment