2011-05-22

De duabus legibus nuper in Florida latis

Cum res gestas antiquas legimus, nonnumquam usui videtur ducere novas leges latas esse propter vel quandam necessitatem vel timorem, quo senatus populusque impellerentur publice agendo periculum a republica amovere: res enim non geri sine causa, ut philosophi physici doceant.  Sed nuper in Florida, cum senatum ex necessitudine timoreque temporis futuri oporteret aerarium roborandum, vectigalia retractanda, munera civibus augenda curare, necnon criminose cupidissimo Richardo Scott summo magistratu civitatis obsistere ne immanem avaritiam ambitionemque publice expleret, novae leges latae sunt quae non solum in Florida sed per totam rempublicam Americanam ludibrio habentur.

Primum, lege civili nunc sancitum est ne quis bracas ita demissas solutasque in scholis gymnasiisve gerat ut subucula conspici possit.  Quod ante annos multos in pretio apud multos pueros fuerat et ante annos multos vetitum erat a fere omnibus magistris directoribusque studiorum, necnon saepe extra gymnasia in variis tabernis, cum pauci essent cives legitima aetate qui talem consuetudinem ferrent.  Lex igitur supervacanea atque inutilis; gauderent tamen fortasse nonnulli magistri, si non propter fiscum publicum fere vacuum metuerent ut munus proximo anno fungantur.

Deinde, lege civili nunc sancitum est ne quis suam libidinem expleat cum animali.  Quod rarissime fit, nec sine remedio iam fuit: nam Floridensis quidam, qui anno anno bismillesimo septimo tale scleus in se capellamque admiserat, criminis gravioris gradus damnatus est. Nunc tamen, propter novam legem, qui in coitu cum bestia deprehensus erit, criminis levioris et minoris poenae damnabitur: itaque nova lex non solum plerumque inutilis (nam fere numquam fit ut animalia sic amentur) sed etiam enervata.  Quaesitum tamen est an propter hanc legem non iam liceret civibus coire cum hominibus, quippe qui inter animantibus ab hominibus naturae rerum peritis numerarentur.  Sed iuris peritiores statim responderunt animalia a legibus ita definitum esse ut tantummodo muta animantia hac finitione intelligantur, itaque adhuc licere hominibus cum hominibus coire.  Quid Diogenes philosophus cynicus, si leges civitatis legisset, de hac finitione dixisset, equidem gestio discere, nam suspicor τίλας ἀλεκτρυόνα esse voce praeditum.

Ex his legibus nuper latis discimus nobis cavendum esse ne statim censeamus priscos quoque leges tulerint semper utiles ad rempublicam confirmandam et stabiliendam: nam potest fieri ut leges oriantur nullas ob causas, cum alia et graviora pericula immineant reipublicae.

2 comments:

  1. Certe scio ni leges tales extarent miliarda animalium iam amarem... Quippe iocor. Rideo magna cum voce. (RMCV?)

    Opinor hominem insuper designavisti qui capellam turpe amavit orationem Ovide habuisse sic:

    'Di, precor, et Pietas sacrataque iura [animalium],
    Hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro,
    Si tamen hoc scelus est [quod in civitate nunc est]! sed enim damnare negatur
    Hanc Venerem Pietas, coeuntque animalia nullo
    Cetera dilectu...
    Felices, quibus ista licent! humana malignas
    Cura dedit leges..."
    (Met.10.321-330)

    :P

    At reapse fortasse Homines Tractationi Humaniori Animalium (HTHA, aut Anglice PETA) aliquomodo interest et multas dollarias senatu tuo dedit?

    ReplyDelete
  2. Potest fieri ut PeTA senatores pecunia corrupuerit, nam omnes alii videntur id fecisse. Fortasse ego ipse debeo senatorios honores petere, qui velim mihimet ipsi pecuniam nullo honesto labore comparare.

    ReplyDelete