2011-05-13

De Eurovisione anno 2011 celebrata

Anno peracto uno a nocte illa beata qua Europaei in viis cuncti saltabant et Lenam Germanam vitreo microphono Eurovisionis ornaverunt, novum adest spectaculum et nova carmina audienda. Nos igitur discipuli Americani, qui saepe dicimur tam cultu quam historia carere, maximopere gaudemus nos nunc paulisper scholis academicisque laboribus esse liberos ut Eurovisionem spectemus atque Europaeorum cultu elegantia urbanitate imbuamur. Quibus carminibus nos maxime delectamur et quae speramus in certamine palmas esse latura, ea cum annotationibus infra subdidi.

  1. Germania (Lena)

    Lena… quid aliud dicendum est? Quae priore anno Principissa Europaeorum electa est, hoc anno quoque, et uno anno nunc fortior et peritior, Lena puncta duodecim a nobis acciperet, si liceret Americanis suffragia dare. Saltatrices tamen quae Lenam comitantur nos quodammodo monent de Germanis illis nihilismo addictis qui Lebowskium Magnum persequebantur.

  2. Hungaria (Catia Lupa)

    "Quid de mea vita, meis somniis?" rogat Catia Lupa dulciloquens Hungara. Quae enim de libertate canit, nobis de re dulcissima loqui videtur. Melos ipsum admodum placet et sermo Hungarus, quo in medio carmine cantatur, aures Americanos non minime oblectat (noveram enim plus unam puellam quae vehementer asseveraret nihil magis decori esse viro quam vocem Hungaricam).

  3. Britannia (Caerulei)

    Tandem et, nisi fallor, prima vice in hominum memoria Britanni videntur bonum carmen, quale audire non statim taedet, et cantores peritos invenisse. Nescio an hoc factum sit casu an ad insulsa insipidaque carmina antea prolata excusanda, sed gaudendum est inter tot carmina ab omnibus Europaeis gentibus Anglice canta Anglos ipsos tandem potuisse unum excogitare quod non sit omnino deridendum. Porro hoc Possum in se continet philosophiam spei per summa tempora retinendae et potentiae rerum in melius vertendarum, quae etiam magis quam melos placet auribus saltem Americanis, quamquam ex vestitu certius certo habemus eos esse Europaeos.

  4. Gallia (Almaricus Basilius)

    Ubinam hunc iuvenem antea viderim, nescio, sed eius et habitus et species maximopere mihi ad mentem vocant Iaponicas imagines pictas animatasque quae anime nuncupantur. Porro, quod Corsorum sermonem intellegere nequeo, nescio pelliculam supra appositam recte interpretari, sed suspicor eum, ut qui in rupibus stare solere videatur, dubitare utrum mors sibi sit consciscenda necne. Nihilominus, quamvis insolitus videantur et cantor et pellicula, carmen tamen placet.

  5. Italia (Raphael Gualassius)

    Carminibus iassiacis et sermone Italico quis non delectatur? Sed neutrum, pro dolor, nonnullos annos audivimus apud Eurovisionem. Gaudendum igitur hoc anno Italos carmen plus minusve iassiacum obtulisse. Possumus hoc carmen identidem audire, et sine dubio locum habebit in iPod simul atque omnia carmina a piratis interretialibus excepta habuerim.

  6. Atropatenes (Eldarius Gasimovius et Nigaria Iamala)

    Mirum est Atropatenenses, ut qui ex omnibus gentibus Europaeorum sint Musis quam maxime cordi, unoquoque anno posse carmina politissima et limatissima praebere, quae semper inter dena optima singulis annis habentur. Nec puto hoc anno Atropatenenses inter inferiores numeratum iri.

Variis de aliis

  • Hispani videntur summis viribus niti ut ab aliis omnibus gentibus vincantur, sed hac spe frustrabuntur a Graecis, ut qui ex prioribus annis non videantur didicisse non posse fieri ut carmen "hiphop" sive "rap" modo cantum palmam ferat—immo etiam periculum esse ne nul points sive nulla puncta ferantur. Sed hoc anno Graeci Macedonios prioris anni aemulati et carmen et "hiphop" eodem in spectaculo miscent: quodsi τὴν Νίκην Πόντην seu Victoriam Ponteiam cantatricem longe dulciorem misissent Dusseldorpium, suspicor futurum fuisse ut Graeci plura suffragia ferrent.
  • Dani et Hiberni non solum carminibus egeunt iucundis, sed etiam tonsoribus peritis: nam comam ita compositam non vidimus ex anno 1991o.
  • De Suetis, quid dicam? Ericus Sadeus, singula chirotheca et scorteo thorace rubro indutus videtur velle alterum Michael Iackson haberi: multum igitur apud nos rogatur de interpretatione illius carminis, utrum paederastes videri velit Suetus cantor an aliquid aliud.
  • Finni autem nul points merentur.

2 comments:

  1. Gratias permaximas ago te in nomine meae nationis, quod de femina nostratis tantisper bona dixisti.

    ReplyDelete
  2. Tantummodo vera dico, qui nesciam aliter loqui.

    ReplyDelete