2011-06-24

De bellis-bellatricibus puellis, Tamacio Saeto, et Lucio Bessone

Cum nuper taedii sublevandi causa pelliculam quandam Iaponicam et maxime violentam de sicariis puellis instruxi titulis Latinis, in mentem venit mentio quam abhinc nonnullis hebdomadibus fecerat Irisatus Iocohamensis de Tamacio Saeto, homine artis psychanalyticae perito qui rationes Lacanicas secutus librum anno bismillesimo scripsit 戦闘美少女の精神分析 seu "De bellae-bellantis puellae anima explicanda" inscriptum, quo conabatur etiam explicare virorum animas quibus placeret puellas pugnantes pulchrasque vel mente effingere vel in fabulis inventis legere spectareque. Quod fortasse hodie paulo insolitum nobis videtur, cum sciamus ne artis psychologicae quidem peritos fidem tribuere Jacobo Lacano et eius quasi-philosophicis nugis, quippe quae nullis experimentis neque ullis certis indiciis roborari confirmarique possint: nam falsa ars "psychanalytica" cum suis libidinibus incestis nunc humi iaceat (ubi semper debuit) dum vera ars psychologica, empiricorum rationibus et statisticis freta, nunc magis in biochemiam (seu psychoneuropharmacologiam, ut nonnulli aiunt) et consuetudines mutandas incumbat quam in tectam amorem erga patrem matremve indagandum. Sed saeculo vicesimo exeunte, cum Tamacius Saetus scriberet, plures litterati, ut feruntur, per totum orbem terrarum e Freudianis Lacanicisque erroribus laborabant itaque magis fabulosis sophismatibus quam veris rationibus conabantur nomen "phallicum" in omnes res trudere—quod fortasse ipsum secundum theoremata Lacanica nonnihil grave diceret in Lacanicos interpretes. Nunc tamen pauci supersunt qui velint in unaquaque fistula nicotiana mentulam effingere, quamquam etiam hi pauci nonnumquam possunt symbolam quandam in lucem edere.

Sed, ut ad Saetum revertar, ille videtur (saltem secundum existimationes eius libri) posuisse puellas pulchras et violentas in pretium venisse in vulgaribus litteris Iaponicis, sed speciosas et bellicosas feminas natu maiores apud Americanos et Europaeos, nisi fortasse Iohannam Aurelianensem consideraremus. Mirum in modum eius historia puellarum pugnantium non videtur bene quadrare cum ea pellicula Iaponica et recentiore, cui titulos addidi: nam ea e maxima parte videtur ad pelliculas Gallicas, quas in lucem edidit Lucius Besso. Nam argumentum illius pelliculi magis spectat ad Bessonis pelliculam anno 1990o factam, cui nomen apud Gallos "Nicita," apud nos potius "Nicita Femina" (cuius argumentum identidem postea tractabatur in pelliculis, ut in nostra "Unde negant redire quemquam" et Sinensium "Felis Nigra," necnon in spectaculis televisificis, quae quoque "Nicita" et "Nicita Femina" vocabantur); sed multum inest e pellicula sumptum altera, c.n. "Leo: Officiosus." Quibus in pelliculis Gallicis (quamquam qui nimis voluerit facile possit Freudianam Lacanicamve explicationem effingere, ut praeteritis annis saepius fiebat) Lucii Bessonis intentio videtur fuisse ut puellae forma quandam innocentiam et humanitatem natura ipsa ortam significaret, avaritia et inhumanitate regiminis—vel custodum publicorum vel agentium in rebus—adeo corruptam ut puella fieret sicaria.

Nikita

In illa "Nicita," puella venenis narcoticis dedita et nulla eruditione, in carcerem post trusa quam custodem publicam occiderat, instituitur artibus nocendi occidendique, una cum quadam elegantia et humanioribus studiis, quo efficacius possit mortem hostibus afferre: nam scholae et carceres et castra inter se nonnihil habent commune: quod est disciplina (ut professus est Michael Foucault). Sed, dum Nicitae facultates augentur et anima eius humanioribus artibus imbuitur, agentes regiminis, qui sunt Nicitae praeceptoribus, magis magisque videntur ipsi corrumpi et deteriores in pravitatem delabi. Fabula igitur monitoria narratur de natura humana et de potestate cives regentium: quod videtur etiam narrari in illa pellicula Iaponica, ubi puellae sclopetis donantur et inter tromocratas et regiminis agentes nullum discrimen potest reperiri. Immo puellae, ut nonnumquam dicitur de vocibus femineis in carminibus Republica labente et Augusto imperante scriptis (de quibus videas, fortasse, Skinner), videntur positae in loco civium, qui regiminis nullis legibus et nullo humanitatis sensu stricti tyrannide opprimuntur: nam nemo in his pelliculis potest "bonus" vocari, sed saepe in peiore parte stare videntur qui potestatem exercent publicam.

Leo et Mathilda

De altera pellicula, "Leo," non multum possum dicere, cum ne dimidiam quidem partem spectaverim,sed videntur et loci et personae—etiam personarum comae et habitus—e fabula Gallica in eam Iaponicam esse translati. Immo, id quod maxime ad rem spectat, puella illius pelliculae, quae vult sicariam fieri, eiusdem aetatis videtur esse atque Iapones quae bellae-bellatrices vocantur. Et certe interpretatio politica ad hanc pelliculam quoque pertinet, cum malitiosiores partes (etsi nullae partes bonae) videntur geri a publicis custodibus. Itaque suspicor tales puellas, quae apud Iapones sclopetis armatae depinguntur, magis ortas esse e pelliculis Gallicis et suspicione potestatis quam e quadam Lacanica Freudianave anima Iaponum (secundum Saetum) propria.

At sane apud Iapones et Europaeos tales puellae armatae sunt magis in litteris quaerendae: apud Americanos autem modo necesse est ad filias hominum politicorum spectare ut exemplum invenias. Ecce Bristol Palin, cuius mater, Sarah Palin, quam maxime videtur esse vesana persona e fabulis nubeculatis sumpta:

Bristol Palin cum sclopetis.

No comments:

Post a Comment