2011-06-27

De dinosaurorum ovis

Ad macellum hodie ambulavi obsonatum, nam haud satis ciborum in culina fuerunt ut cenam etiam soli mihi pararem. Post longum intervallum temporis fructus optimi, qui "dinosaurorum ova" vocantur, iterum venum dantur, quod mihi est maximo gaudio: nam tam placent hi fructus ob dulcedinem quam ob nomen iucundum.

IMG 1726

Formam extrinsicam habet inter eas pruni damasceni et armeniaci pomi quasi commixtam, nam eius natura orta est ex his duobus generibus malorum.  Intus, tamen, haec ova sunt colore sanguineo.

IMG 1736

Bene et dulce sapiunt dinosaurorum ova, sed ego volo novum fructus genus: sicut tyrannicidi pomum aut malum archipiraticum.

3 comments:

  1. Me gusta mucho este blog, pero creo que estaría muchísimo mejor si pusiérais al lado de cada artículo una traducción en español.

    ReplyDelete
  2. Utinam Hispanorum sermonis essem satis peritus ut possem tales versiones addere: sed passivo, ut aiunt, more et abhinc annis multis, cum discipulus fortasse etiam magis improbus essem quam hodie sum, parum de lingua Hispanica didici—satis ut symbolas academicas et commentationes lente et lexico fretus legerem, haud tamen satis ut quicquam ipse scriberem. Vielleicht könnte ich etwas auf Deutsch schreiben, aber dann würde es einfach langweilig sein. ἥδιον δὲ δοκεῖ μοι καὶ πολὺ ῥᾴδιον Ἀττικίζειν. «ἔμμεναι κάλλιστον ἔγω δὲ κῆνο» dico una cum Sapphone «ὄττω τὶς ἔραται» quod mihi est Latine effutire quicquid primum in buccam venerit. Itaque voluptatem sequor, pigritiae ignorantiaeque meae indulgeo, et solum Latine (nisi aliquando Graece) scribo.

    ReplyDelete
  3. Si Nemo Oudeis "Verba et facta" sua in sermonem alium quam Latinum (uel Graecum) umquam uerteret, ea perlegere ego ipsa desinerem in perpetuum.
    "Σὴν αὐτοῦ φρένα τέρπε".

    ReplyDelete