2011-06-11

De Florida ardente

Plus ducenti et septuaginta ignes nunc dicuntur per Floridam civitatem ardere, quorum non minima pars in regione septentrionali nunc fumum effundit in roseum et cinereum caelum dum sol obnubilatus pergit terram siccare.  Una conflagratio inter urbem Sancti Augustini et Cannaveral, ut promontorium illud notissimum inveni saeculo septimo decimo descriptum, nunc ex dimidia parte est fossis intervallisque aridi humi arboribus fruticibusque vacui circumdata, sed plus mille et quingenta iugera (plus decem chilometra quadrata) ardent, unde maxima copia fumi emittitur, ut ex omnibus aliis quoque: in quo vera horum ignium molestia est sita.  Nam hic illic nonnumquam silvae quaedam ardent, quod ex natura fit, ac vigiles sat sciunt flammas urbibus arcere, ne periculum civibus oriatur; sed cum permulti nunc sint ignes, vigiles tamen pauci, difficilius est maiores flammas reprimere et novas exstinguere ne crescant multiplicenturque, unde aer nunc fumo sordidum civibus vexat pulmones.

ignis

In regione "Diaboli hamaca" nuncupata, quae inter nostrum oppidulum et Caionem Cedream iacet, nunc ardet silva in quam impositum est nomen infaustissimum: "Goethe."  Haec conflagratio a vigilibus vocatur "ignis male terrae," nam has in paludes genti humanae infestas et invias silvas machinae aggerandi et aquae ferendae vix possunt intrare ad flammas opprimendas lineasque extremas quibus ignis contineatur per arbores ingerendas. Vehementer igitur speramus aestivas pluvias mox nobis venturas, sed scimus propter phaenomenon caeleste "la niña" vocatum, quo imbres a nobis arcentur, nos diu nihil visuros nisi fumum.

silva usta

2 annotationes:

  1. Quando arbores siluasque uideo ardentes, semper condoleo, quod saepius mea in terra accidit, maxime aestate. Dii faxint ut pluuiae uel alia subsidia ad ignem exstinguendum quam citissime subueniant.

    ReplyDelete
  2. Verisimile est fore ut nihil pluviarum nobis contingat per duas hebdomades, fortasse etiam diutius—imbrifer aestas non videtur nobis advenisse, siccum autem ver manere. Vigiles possunt ignes satis celeriter reprimere, etiam per invias paludes, sed ob sudum caelum et siccatam terram novi cotidie oriuntur: "Igni Malae Terrae" fere exstincto, nunc "Undecimus Ignis Sanctae Fidei" etiam propius ardet: aer igitur ob fumum adhuc male olet. At ubi arbores hodie comburuntur, cras novae crescent.

    ReplyDelete

Licet tibi tuas annotationes litteris vel fuscioribus (<b>) vel inclinatis (<i>) ornare et ligaminibus seu nexibus (<a>) instruere.