2011-07-15

Serpens Alata

Amica Floridensis, huius oppiduli incola, serpentem est aucupata quam asseveravit esse eiusdem generis atque illas alatas serpentes quas Galli sexto decimo saeculo rettulissent Floridam infestare. Ego de re palam dubitabam, quia nullas alas video, neque ullum membrum quo possit "tolli a terra" et "demisse volitare." Mihi respondit puella hanc serpentem esse pullam et quasi infantulum, sed cum progressu temporis alas ad truncum apparituras. At non sapientis est puellae cuilibet Floridensi credere.

No comments:

Post a Comment