2011-07-20

Controversia patris duorum, frugi et luxuriosi

Filius Luxuriosus

Quid si Evangelium Lucae esset a praeceptore artis declamandi scriptum?

15. Pater filii prodigi dementiae reus

Thema

Cum tricenario filio pater patrimonium dividat. Adversus patrem ne qua sit actio nisi dementiae. Quidam habuit filios duos, frugi et luxuriosum. Divisit. Luxuriosus peregre profectus patrimonium consumpsit. Ad patrem rediit; ille iuvenem recepit. Accusatur ab altero filio dementiae. CD.

Scilicet narrationes fuissent multo breviores, crebriores tamen sententiae—et fortasse piratae.

No comments:

Post a Comment