2011-07-14

De oppidanorum moribus, quibus scelera non tolerantur

Synagoga purgata et dealbata

Diurnarii nuper rettulerunt bonum exemplum morum Floridensium, quod in oppidulo Montis Dorae, prope Orlandum sito, est repertum.

Etiam inter plerumque bonos oppidanos sunt hic illic homines praviores, quorum unus quidam, fortasse adolescens, nescio utrum temeto an invidia ad furorem stimulatus, maledicta atque odiosa signa pinxit in muris novi templi Iudaeorum quod ibi aedificatur. Quibus bene mane visis, vicinos non dicam facinus aegre tulisse sed potius omnino recusavisse quominus ferrent: nam cives tam pudore quam indignatione commoti suo Marte coeperunt templi muros lavare et maledicta eradere necnon situlas pigmenti plenas suis privatibus impensis comparaverunt quibus aedificium iterum dealbarent antequam rabbinus synagogae praefectus adveniret ad damnum inspiciendum. Caupones porro cibos et potiones dealbatoribus purgatoribusque voluntariis gratis attulerunt, quia nemo vicinorum noluit suam quisque partem agere ut communis quies et concordia civium reficerentur.

Nisi in quadam Utopia non potest fieri ut nemo civium cuiuslibet urbis quoddam scelus umquam admittat: nam in veris locis, praeter Utopiam, homines non omnino carent vitiis, ac semper sunt nonnulli aliis praviores. Sed feliciora sunt oppida in quibus scelera non tolerantur sed potius tolluntur civium ipsorum voluntate. Certe publici magistratus illum novum Vandalum, civium quieti et moribus infestum, nunc strenuissime quaerunt quem alligatum in ius trahent: privati autem oppidani bonum exemplum non ad iustitiae ultionem sed ad pudorem communem pertinens praebuerunt, quod magis quam quaesitionem valebit ad pravitatem opprimendam.

No comments:

Post a Comment