2011-07-04

De Tito Andronico et Iona

Hopkins

In fabella cothurnata cui index Titus Andronicus, anno 1594º in scaenam producta et prima ex omnibus Guilielmi Shakespeare operibus typis eodem anno expressa, reperitur versus incertus Latine scriptus:

Magni dominator poli,
tam lentus audis scelera? Tam lentus vides?
Titus Andronicus 4.1.81–82

Haec rectius non dicta sed scripta vocanda, quippe quae a Lavinia rapta et linguae manuumque facultatibus orbata in harena sint scripta atque a Tito patre lecta. Ambigitur tamen de illo "Magni," quod, licet in codicibus antiquissimis reperiatur, duodevicesimo tamen saeculo saepe potius "Magne" scribebatur ad similitudinem horum Senecae (qui eius nominis minor vocatur):

Magne regnator deum,
tam lentus audis scelera? Tam lentus vides?
Phaedra 671–672

His in versibus Hippolytus castus et innocens nocentis novercae libidinem improbat et vocativo casu Iovem obtestatur, quae lectio non solum ductu litterarum codicibus tradito sed etiam versus numero ipso probatur. In verbis autem apud Shakespeare repertis nullo modo possunt illae syllabae quae sunt "māgnī dŏmĭ" iambum claudere, cum illud "māgnĕ dŏmĭ" nec vitium metri nec soloecismum admittat sed imitationem Senecae confirmet. His igitur causis ducti editores duodevicesimi saeculi maluerunt "Magne" quam "Magni" exprimere, quamquam saeculis undevicesimo et vicesimo, cum ratio lectionis difficilioris in usum venisset et apud nonnullos quasi lex ferrea haberetur, superstitiosa fides codicum antiquorum etiam numero infesta triumphavit et "Magni" iterum legebatur. Itaque Shakespeare hodie habetur Senecam ad verbum—immo ad litteram—imitatum esse altero in versu, sed in primo verba sic immutasse ut ne unum quidem Senecae intactum maneret. Qua de causa?

Fortasse Shakespeare ipse effinxit nec "Magne dominator poli" neque illud mendosum "Magni dominator poli": immo quid si illum versum furatus sit ab alio auctore, cuius opus Ionas inter Latinas tragicocomoedias a Ludovico Crucio inventas servatur et anno 1580º scriptum esse dicitur? Nam illa in fabella offendimus hunc versum:

Ah magne dominator poli!
Ionas 1384

Haec tria verba, "magne dominator poli," videbuntur eadem ac quae Shakespeare scripsit, si noluerimus vitiosum illud "magni" accipere. Nescio autem an Ionas possit multum ad alia Titi Andronici aerumna afferre: sed notandum est ultimos quattuor huius tragoediae versus saepe in dubium vocatos esse ut a compositore typorum effictos et "otiosos" vel etiam "stultos." Qui, si excisi sint, vocem "pitty," id est misericordiam, relinquant in totius fabulae loco extremo: et in Iona persona prima quae loquitur est ipsa Misericordia.

No comments:

Post a Comment