2011-07-18

De vectigalibus in ditissimos impositis augendis

Cum Americani senatores et magistratus summus nunc rixentur de aerarii condicione aereque alieno reipublicae causa conflato, et praesertim cum rabidissimi senatores Factionis Theae vehementissime negent vectigaliorum diminutionem ditissimis civibus a Georgio Frutice datam esse abrogandam, non ineptum videtur conspectum praeteritorum habere vectigaliorum quae a pauperibus ditissimisque annis peractis solvebantur.

Consilium vectigaliorum pro reditu disparilibus rationibus rogandorum statutum est anno 1913º, ut maius vectigaliorum onus in divitiores poneretur qui possent id facilius ferre atque ut pauperes, quibus facultates vix suppeditarent ad vectigalia solvenda, sublevarentur. Primo bello totius mundi indicto, pecuniosi partem multo maiorem impendiorum belli causa suscipere, quod maioribus aequum et salubre videbatur. Item altero bello mundano vectigalia locupletium eodem more aucta sunt, et non infra partem redituum annalium dimidam poscebatur e ditissimis donec Ronaldus Reagan contra mores maiorum coepit pro ditiorum vectigalibus debita publica substituere, quod non minima causa est ob quam hodie aes alienum sit contractum. Nuperrime autem Georgius Frutex, eius nominis minor sed bellicosior, id fecit quod non solum mores maiorum sed etiam sensum offendit: nam tempore belli, immo cum duo bella gereret, iussit senatores vectigalia ditissimorum civium diminuere, ne diutinorum duritia bellorum a mollioribus sentiretur, atque inter arma luxuriam opulentissimorum civium fovebat dum pretia belli celabat et in tabulas minus perspicuas tempusque hodiernum differebat, quod non nisi addidit aeri alieni.

Factio tamen dextrae partis, Republicani plerique et inter eos isti qui sacculis theae se ornant, saepe dictitat vectigalia omnium civium esse nimis aucta: simulant enim vectigalia saepe crevisse, et praesertim aucta esse ab altera factione, quae Democratica vocatur. Sed, ut ad res gestas vertamur, ex anno 1970º, cum bellum Indosinense pugnaretur, nemo nisi Fruticis pater, ipse Republicanus, maiores sumptus a ditioribus poscebat. Immo si intuebimur quo tendant magnitudines vectigaliorum quae e pauperibus et ditissimis poscantur, inveniemus pauperibus onus vectigaliorum per vicesimum saeculum esse auctum, dum locupletissimi se multo expeditiores nunc habent quam mos maiorum aequum censebat.

Saepe partes dextrae etiam dictitant se velle rempublicam in priscam gloriam restituere et novam aetatem auream nobis condere. Sed quando fuit illa aetas? Nonne anno 1969º, quo vir Americanus lunae solum primo hominis pede tetigit? Eo anno ditissimi paene octoginta partes centesimas redituum offerebant. An fortasse paulo antea, ut anno 1953o, quo minima pars hominum muneribus quaestuosis carebat et Eisenhower magistratum summum adeptus est? Tunc novem partes a felicissimis erant solvendae reipublicae. Hodierni autem avarissimi recusant ne quattuor quidem partes reddunt: aurea autem aetas constat auro, quod tam e pauperibus quam aqua e pumice potest postulari.

Immo inter bella Bactriana Chaldaeaque, a Frutice suscepta et quae adhuc gerimus, atque illa in Pakistaniam et Iemeniam quoque mota, necnon dum Gallos secuti in Libycis harenis haeremus, cum respublica contra maximum aerarii damnum luctatur non minima ex parte propter ditissimorum avaritiam, quidni mores maiorum sequamur? Quidni vectigalia septuaginta vel octoginta vel etiam nonaginta centesimarum partium imponamus in eosdem luxurientes et avaros pecuniosissimos, qui hodie reclamant ne trientem redituum solvant?

At hoc fieri non potest: nam nil aliud necesse est divitibus contra talia consila facere quam unum nomen "socialismi" enuntiare, ut cives tam rerum gestarum quam moris maiorum obliti statim pecuniosissimis adsint advocati. Decoquet igitur respublica dum locupletissimi tamquam sues in haris pecunia stratis volutabuntur magis grunnientes quam ridentes.

No comments:

Post a Comment