In Rhetoricorum libris ad Herrenium scriptis legimus Pacuvii haec:
Fortunam insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi
saxoque instare in globoso praedicant volubili:
id quo saxum inpulerit Fors, eo cadere Fortunam autumant.
Caecam ob eam rem esse iterant, quia nihil cernat, quo sese adplicet;
insanam autem esse aiunt, quia atrox, incerta instabilisque sit;
brutam, quia dignum atque indignum nequeat internoscere.
Nunc discimus cur Fortuna habita sit insana, caeca, bruta—est enim passer (vel, ut exactius loquamur, melopsittacus).
0 annotationes:
Post a Comment
Licet tibi tuas annotationes litteris vel fuscioribus (<b>) vel inclinatis (<i>) ornare et ligaminibus seu nexibus (<a>) instruere.