2011-07-11

Nova statua discipulae reperta

In bibliotheca sedeo. Tandem enim advenit E. Sancti-Dionysii liber qui inscribitur Le Vocabulaire des animaux marins en latin classique: si nil aliud, tandem potero Gallice balbutire de variis generibus piscium.

squilla, ae, f. : squille (crustacé); Lucil., ap. Cic., Fin., 2,24; Cic., N. D., 2,123; Hor., Sat., 2,4,58; 2,8,42; Plin., 9,142; 9,159 [sic: pro 9,158]; 32,151; Iuv., 5,80 [sic: pro 5,81]; Mart., 13,83.

Étymologie inconnue. Le mot est resté en italien : squilla.

Nunc esurio.

Hunc librum nemo videtur umquam mutuasse, nisi semel, anno 1984º. Nec multum miror: est enim lexicon piscium Latinum-Gallicum.

Etiam inveni inter novissimos codices Tessae G. Leesen librum, cui titulus Gaius noscit Ciceronem: ius et rhetorica in controversiis scholasticis. Cuius plagae gratis (nescio an iure) legi possunt.

No comments:

Post a Comment