2011-07-07

Utrum sint Hispani dicendi flavi proceresque an Germani

Apud Calpurnium Flaccum legimus haec, quae primum Håkanson (anno 1978º) secuti exscribamus:

Sua cuique genti etiam facies manet: rutili sunt Germaniae vultus et flava proceritas; Hispaniae < … > non eodem omnes colore tinguntur.  Ex altera parte, qua convexus et deficiens mundus vicinum †mittit orientem, illic effusiora corpora, illic collectiora nascuntur.

Lacunam enim statuit Håkanson post "Hispaniae" nomen, ut flavam proceritatem tribueret Germanis: subintelligendum igitur Hispanos non esse rutilos flavosque. Quod si codicibus ibi crediderimus et lacunam paulo postea statuerimus, aliter legamus et alia ratione interpungendi sic utamur:

Sua cuique genti etiam facies manet: rutili sunt Germaniae vultus, et flava proceritas Hispaniae; non eodem omnes colore tinguntur: ex altera parte, qua convexus et deficiens mundus vicinum †mittit orientem < … >.  Illic effusiora corpora, illic collectiora nascuntur.

Sensu non careat, si rutili Germani Hispanique flavi sic una iuncti aliis gentibus "ex altera parte" ortis sint oppositi: sed mihi nullus alius locus est notus quo ullus Romanus Hispanos vocaverint flavos. Rutilas autem comas esse Germanis ascriptas, et id nomen adiectivum "rutili" ad capillos potius quam ad faciei cutem pertinere, testes sunt Suetonius et Tacitus. Hic enim, cum de Germania scriberet, numquam flavos vocavit barbaros sed rutilis comis:

Unde habitus quoque corporum, tamquam in tanto hominum numero, idem omnibus: truces et caerulei oculi, rutilae comae, magna corpora et tantum ad impetum valida: laboris atque operum non eadem patientia, minimeque sitim aestumque tolerare, frigora atque inediam caelo solove adsueverunt.

Porro in Vita Iulii Agricolae Caledonios ad Germanos eodem capillorum aspectu contulit:

Namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus Germanicam originem adseverant; Silurum colorati vultus, torti plerumque crines et posita contra Hispania Hiberos veteres traiecisse easque sedes occupasse fidem faciunt; proximi Gallis et similes sunt, seu durante originis vi, seu procurrentibus in diversa terris positio caeli corporibus habitum dedit.

Animadvertendum est Hispanos non colore comarum sed torta earum forma esse notos. Eodem autem modo quo Tacitus putavit Caledonios Germanis similes esse propter rutilas comas, Caligula quoque, ipse "capillo raro at circa verticem nullo," apud Suetonium dicitur conatus esse ficticios Germanos e Gallis captivis parare colore comarum mutando:

Conuersus hinc ad curam triumphi praeter captiuos ac transfugas barbaros Galliarum quoque procerissimum quemque et, ut ipse dicebat, ἀξιοθριάμβευτον, ac nonnullos ex principibus legit ac seposuit ad pompam coegitque non tantum rutilare et summittere comam, sed et sermonem Germanicum addiscere et nomina barbarica ferre.

Fortasse ratio rutilandi eadem fuit ac Galliarum inventum a Plinio in duodetricesimo Naturalis Historiae relatum. Cato autem longe antea simplicem rationem reddidit qua mulieres Romanae comas rutilarent:

…nostrae capillum cinere unguitabant, ut rutilus esset crinis.

Similiter apud Valerium Maximum legimus Romanas matronas esse solitas capillos rutilare ut quandam competentiam inter comas et vestes praeberent:

…indulgentibus namque maritis et auro abundanti et multa purpura usae sunt; quo formam suam concinniorem efficerent, summa cum diligentia capillos cinere rutilarunt.

Sed non liquet utrum magis ad purpureum an ad aurum tetenderit hic color: id est, utrum matronae voluerint magis rufae an flavae videri. Nec multum adiuvat Varro:

Aurei enim rutili, et inde mulieres valde rufae rutilae dictae.

Plautus tamen, cum in verso uno varias capillorum colores enumeraret, modo tres dedit:

Si canum seu istuc rutilum sive atrumst, amo.

Obscurum quoque apud Manilium, qui in quarto Astronomicorum parum discriminis fecit inter rubrum et flavem colores, quamquam magis certum ei videbatur inter Gallos et Germanos comarum colore internosci posse:

Idcirco in varias leges variasque figuras
dispositum genus est hominum, proprioque colore
formantur gentes, sociataque iura per artus
materiamque parem privato foedere signant.
flava per ingentis surgit Germania partus,
Gallia vicino minus est infecta rubore,
asperior solidos Hispania contrahit artus.

Eccontra Gallos tamen Asiae (seu Gallograeciae) dixerat Cn. Manlius consul Romanus in Livii duodequadragesimo esse insignes:

Procera corpora, promissae et rutilatae comae, vasta scuta, praelongi gladii.

Et, cum Hispaniam longe reliquisse atque auroram, quam Accius "rutilare procul" dixit, persequi videamur, non alienum est mentionem facere de Plinii barbarorum quae Tabropanae magis infestare quam incolere videbantur: nam ille dixit eos "Seras" (ut ille eos nominavit):

…excedere hominum magnitudinem, rutilis comis, caeruleis oculis, oris sono truci, nullo commercio linguae…

Sed haec descriptio videtur esse locus communis in barbaros plus minusve ficticios impositus quos, Herodoti more, Plinius tractat magis philosophice quam chorographice. Plurima sane alia extant indicia quibus possimus de (rutila) lana caprina disceptare, sed sufficiat hoc: quod rutilae saepe vocantur comae, cutis quoad sciam numquam. Itaque, ut ad Calpurnium Flaccum revertar, rutili vultus esse Germaniae constat, sed vix potest fieri ut hi vultus potius ad faciem quam ad caput una cum comis totum spectare intellegatur. Velim igitur rogare utrum magis verisimile videatur: Calpurnium ita otiosum tumidumve fuisse ut et rutiles et flavos vocaret Germanos, ac lacunam ante "Hispaniae" esse statuendam; an citra lacunae coniecturam inter "Hispaniae" et "non" voces statuendae esse sententiam ita legendam ut Hispani et proceritate, contra Manilii artus contractos, et quadam "flavitate" (ut ita dicam) insignes dicantur?

No comments:

Post a Comment