2011-07-30

"Quid vis de hac pecunia facere?"

His rogantibus, si quinque millia nummorum Europaeorum acceperim, quid velim de hac pecunia facere, facillime respondere possum: me statim velle nummis istis Europaeis Helvetiorum francos aut tres quattuorve uncias auri permutare. Nam inter Europaeos et Americanos quasi currendo nunc certatur ut inveniamus utri possint ob avaritiam privatam commune bonum citius diripere atque aerarium suum ad ditissimorum luxuriam roborandam expilare ac nummorum valorem quondam validorum coactius festinantiusque deperdere. Cum saecula praecedendtia didicerint quae gentes novum orbem terrarum invenirent et ibi colonias deducerent, qui artium inventores novas rationes fabriles ad merces faciendas et vitas hominum faciliores reddendas excogitarent, qui rerum naturae periti morbos pestilentiasque maioribus nostris gravissimas non solum vincerent sed etiam radicitus exstirparent, nostra tamen aetate rogandum potius est utri sint in effusam luxuriam proniores, Americani an Graeci; atque utri primum, utri deinde, posthac quae decocturae sint aliae fortes olim reipublicae.

No comments:

Post a Comment