2011-08-14

De artifice et medicina humani doloris

Cum his ultimis aestatis diebus inhonestum inhonesti discipuli otium tererem declamationibus legendis, quaedam coniunctiones verborum et rerum inter communes locos communium coeperunt mihi, fortasse ob levis animi fatigationem, quasi exsilire e tritorum paginis libellorum, et tam medicorum remedia quam novercarum venena cum indiciis haud dubiis crudelitatis commiscuntur archipiratarum. Inter haec studium mihi maximopere excitat nomen "artificis" nonnumquam repertum inter Maiores Declamationes Quintiliano false ascriptas: bis enim in quinta, bis deinde in decima, item semel in decima tertia, decima sexta, undevicesima controversiis est dictum, semper nisi semel casu nominativo. An casu an arte sic disposita sint exempla huius nominis, nescio, sed miror orationes tam simpliciter posse ob hoc nomen solum tabulatim ordinari:

Cui subiungere velim hoc: sextam decimam declamationem esse in media sententia abruptam, quod facile possit fieri in fine codicis vel voluminis manci.  Porro post subscriptionem solemnem, unde undecima controversia incipit et videtur nova trium orationum series exordiri, adduntur verba quibus certiores facti sumus (Domitium) Dracontium et Hierium in schola Fori Traiani librum feliciter legisse et emendavisse. Fere eadem verba inter duodevicesimam et undevicesimam orationes, quae idem thema inter se partiuntur, quoque reperiuntur.

Ut ad minutias (quod semper scribentibus, lectoribus numquam placet) descendamus: in causa Aegri Redempti (V) legimus haec:

Saevus et humani doloris artifex negavit a me duos posse redimi, deinde, ut hoc tristius, ut difficilius esset, redditurum se dixit, utrum maluissem. (5.4)

Voluit nos ille mortalitatis artifex deus in commune succurrere et per mutuas auxiliorum vices in altero quemque, quod pro se timeret, asserere. (5.6)

Primus ille "saevus et humani doloris artifex" nemo alius est quam dirus archipirata, in cuius ultra naturalem <modum> profundae caliginis nocte[m] mersum specum descendit pater filii redemptionis causa: quod quid aliud est nisi κατάβασις? Alter tamen est "ille mortalitatis artifex deus," cuius benigna voluntas est piraticae artificis pravitatae omnino contraria.

Item in causa Sepulcri Incantati (X) artifices iterum invenimus duos:

O mage saeve, crudelis, o in lacrimas artifex nostras, vellem non dedisses tam magnum experimentum! (10.9)

Clamat itaque, clamat mater infelix: "Si mihi aliquam imaginem filii mei vel parvuli vel iam adulti vel novissimam iuvenis auferres, inicerem tamen misera tamquam corpori manum, illam similitudinem flens tenerem, illos oculos, illam gratissimam faciem et risus oris, expressos et adumbratos artificis manu vultus." (10.11)

Magus hac in controversia quasi in loco piratae ponitur, artifex lacrimarum potius quam humani doloris. Alter autem artifex, qui imaginem filii expressit et adumbravit, aliud debet siginifcare quam caelator vel pictor vel sculptor, nam altera imago quoque tractatur hac in oratione: nempe filii anima seu umbra, cuius artifex non inter mortales est numerandus, et quam matri abstulit magus.

Alii artifices, apes qui ingenia "proxima divinis" ostendunt, tyrannus "crudelis artifex" et praeter naturam malitiosus, pater qui filium suum torsit et in tormentis occidit: hi sunt aut quam maxime boni aut quam maxime mali, sed nulla humanitatis mediocritate moderati. Nemo simplex artifex, sed omnes aut pravitatis ipsius aut divinae benignitatis personas sumunt.

De quibus audire te, lector iam Morphei vi victe, sine dubio taedet: sed, ut taedium taedio addam, primus piraticus ille "humani doloris artifex" me submonet hoc de loco Propertiano, in quo novercae venena quoque necnon salubriores medicinae tractantur:

Laus in amore mori: laus altera, si datur uno
   posse frui: fruar o solus amore meo,
     […]
seu mihi sunt tangenda novercae pocula Phaedrae,
   pocula privigno non nocitura suo,
seu mihi Circaeo pereundumst gramine, sive
   Colchis Iolciacis urat aena focis;
una meos quoniam praedatast femina sensus,
   ex hac ducentur funera nostra domo.
Omnis humanos sanat medicina dolores:
   solus amor morbi non amat artificem.

     —Propertius, 2.1.47–48, 51–58

No comments:

Post a Comment