2011-08-03

De florum brevissima aetate

Saepe miror flores esse donum amantibus adeo solitum ut non solum affectus signum sed etiam ipsius spei amoris habeantur. Nam flos ab amasio carptus atque amatae datus primo et perbreviter pulchritudine splendet; deinde vero ita cito, ut apud Tullium etiam "amores…et deliciae quae vocantur," deflorescit; postremo fit quod cecinit Valerius: "nulli illum pueri, nulla optavere puellae." Quid igitur flore infelicius umquam in amatorii ominis locum est a poeta vel quamvis male tractato vel ipsius natura crudeli, quid a rabido oratore flagrantium in iuvenum amorem dicaciter invecto excogitatum?

At me iuniorem et stultiorem (si fas est fateri hominem posse stultiorem esse quam hodie sum) monuit abhinc annos permultos docta puella et sapiens nullam rationem amoris esse vel habendam vel petendam, cum amor ipse soleret omni rationi repugnare, omnes philosophorum captiones confutare, omnes dialecticarum lacqueos intercidere: inenarrabile, indeprehensibile esse, quicquid vel providentiae vel naturae rerum vel reconditarum hominis animae partium et sibi haud consciarum esset in quod nimis temere mortales ausi essemus nomen (quasi cogitationum vinculum) "amoris" imponere et quod etiam per sensum translatum sive obscuram allegoriam flosculorum signo titubanter et inepte figurare temptaremus. De qua rationis negatione nonnumquam usque cogito, et praesertim (pro dolor) cum debeam animum nimis vagum potius in taediosa studia intendere quam sinere in latiores campos avocari: qua de causa, ut suspicor, in mentem statim prosiluit amor, cum apud Quintilianum (qui fertur) haec pauperis de floribus veneno illitis causam dicentis offendissem:

Cuius rei inveniri potest brevior aetas?  Namque dum immaturos exterior alligat cortex, nondum dixeris florem. Paulatim deinde vividiore suco tumescit uterus et albentis accipit rimas, necdum tamen flos est. At cum se ruptis iam tunicis in patulum capita fuderunt et velut fissa in orbem, iam quae tenera eorum videtur maturitas et ingenitus occasus est, et iam sine ventis quoque soluta natura labitur gratia, nec quicquam est flos nisi novus.

No comments:

Post a Comment