2011-08-12

De maiestate a viro quondam bono laesa

Philippus Hamilton, quondam ludi magister et scholae praefectus et civitatis senator, nunc laesae maiestatis damnatus, cum uxore et choro diurnariorum stipatus in ius ambulat sententiam in se latam auditurus.

Dolore et pudore hac nocte afficior, cum didicerim virum quondam bonum et nonnumquam erga me benignum esse laesae maiestatis damnatum.

Abhinc multos (mihi saltem) annos Philippus Hamilton, in Senatum Virginiae civitatis inter senatores Republicanae factionis lectus, etiam praefectus erat tertiae parti discipulorum scholae mediae, ad annos illos dicatae qui interveniunt inter ludum litterarium et gymnasium, inter pueritiam et adolescentiam. Quamquam numquam necesse fuit mihi eius scriptorium visere ob mala mea facinora, quae quodam miraculo semper aliis studiorum directoribus essent punienda, nihilominus eum tunc noveram et eius honestam et festivam benignitatem, qua solebat erga omnes discipulos uti. Postea, cum primum gymnasii annum intrassem, mei non oblitus ille, una cum altero senatore factionis Democraticae, nomen meum dedit ut pedisequus fierem senatorius. Nam unoquoque anno Virginiensium Senatus, antequam ad consessionem conveniat, solet pueros puellasque tredecim vel quattuordecim annorum et cuiusdam spei probitatis et ingenii legere pedisequos, qui senatores sequantur et negotia disceptationesque spectent et publicas res agendas adiuvent, quo magis hi pueri amore imbuantur civitatis, quo gravius priscos mores honorem maiestatem tueantur Senatus, quo melius doceantur cuius momenti sit adesse suae reipiubicae. Spectandus igitur mihi erat Philippus Hamilton, et magnam usque habeo gratiam ei, ex quo praecepta non solum academica in schola media sed etiam civilia in senatu didici: quae nunc funditus evertuntur.

Niallus MacBride, Reipublicae Accusator orientalis partis Virginiae, et Alexander Turner, Norfolciensis praefectus Reipublicae Agentibus in Rebus (FBI) extra basilicam diurnariis de causa Philippi Hamiltonis rogantibus respondent.

Sexto enim die mensis Ianuarii Philippus Hamiliton manicis, ut mos est, alligatus a Reipublicae Agentibus in Rebus erat in ius ductus. Accusator deinde posuerat Philippum subdolum negotium cum Studiorum Universitate Priscae Dominionis egisse ut quingena millia dollarum ($500,000 seu 350,000€) Universitati a civitate traderentur, qua pecunia Institutum ad Magistrorum Probitatem et Auctoritatem in Eruditione Promovendas conderetur, sed hac condicione, ut ipse in illo Instituto munere sine cura postea fungeretur et stipendium quadragenorum millium dollarum ($40,000 seu 30,000€) singulis annis acciperet; illud negotium nil aliud esse quam largitionem pro qua Phillipus senatoriam auctoritatem Studiorum Universitati Priscae Dominionis utriusque lucri causa venditasset. Patronus tamen Philippum defendebat hoc colore: reum esse virum honestum, qui corrumpi non posset, qui ardore impelleretur ut de civibus semper bene mereretur; eius res gestas esse ab accusatore perperam intellectas enarratasque; neminem pro Studiorum Universitate Priscae Dominionis ullum donum Philippo dedisse neque ipsum ab illa Universitate ullum donum accepisse; munus apud Institutum adeptum esse propter ingenium et experientiam. Causa igitur in duas quaestiones erat divisa: primam finitionis, an munus quaestuosum esset donum, alteram coniecturalem: an hoc munus pro intercessu senatoriae auctoritatis esset vel promissum vel rogatum. Utraque parte victus Philippus Hamilton, undecimo die mensis Maii, ex omnibus senatoribus Virginiensibus quos civitatis memoria, ex saeculo septimo decimo ineunte per fere quadrigentos purae et severae honestatis annos usque vivens, complectitur, primus est senatoriae auctoritatis pretio venditae, itaque civitatis maiestatis laesae, damnatus. Severe igitur hodie, duodecimo Augusti, iudex, cum poenas secundum leges moresque dandas tandem indiceret, in Philippum invectus est hac sententia in nullum alium antea pronuntiata: "Tu Virginiensium Senatum corrupuisti; tu eum ordinem maculasti in quem a civibus eras lectus ut civitati ministrares." Sed non tam severam poenam imposuit quam potuit: nam tantum novem annos et dimidum, potius quam triginta, languebit in carcere Philippus Hamilton, quondam inter cives potentissimos numeratus, nunc tam suffragio quam libertate privatus atque inaudita infamia notatus.

Maxime igitur doleo eum, qui vir bonus dicendi peritus fuerat et exemplum virtutis mihi aliisque discipulis praebuerat, sic esse mutatum ut civitatis nomen et quattuor saeculorum memoriam moresque maiorum necnon virtutem suam prodiderit ipsius.

No comments:

Post a Comment