2011-08-11

Michael Nutteri Oratio in Iuvenes Tumultuosos

Quamquam iuvenes Britanni modo nuper didicerunt se posse nuntiolis electronicis tumultus lucri causa movere et tabernas nugarum paene impune diripere, turbae iuvenum hac aestate talia consilia iam experiebantur in nonnullis urbibus Americanis. Philadelphiae autem, in urbe fraterni amoris quae vocatur, Michael Nutter, urbi praefectus, die Dominico contionem in ecclesia habuit ut causas rationesque redderet antequam nova edicta promulgaret ad latrocinium reprimendum: quae oratio studium mihi movet quippe cuius sententiae ab illis a mitioribus Britannorum hominibus politicis prolatis longe abesse videantur. Ne nimis multa dicam, orationem ipsam subdidi, quamquam exordium et lectionem sacrae scripturae et captationem benevolentiae praetermisi quo celerius orationis medullam lectoribus praeberem. Ignoscatis quaeso menda, nam difficilius fuit verba Anglica audita Latine transcribere; neque elegantiora reddidi verba oratoris, quippe qui videretur elegantiam refugere, petere veritatem.



Haec stultitia est terminanda. Est terminanda. [plausus] Si volueris te gerere sicut pro capite haberes culum, culus tuus in carcerem trudetur. Si volueris sicut morionem te gerere, discede: discede ab hac urbe, nam te non iam volumus.

Primum volo veniam petere ab omnibus bonis, industriis, diligentibus huius urbis civibus, et praecipue nostris a bonis Philadelphiae iuvenibus, sed oportet hodie vobis me fateri ob stultas, ignaras, fatuas res a paucis gestas esse coactum nova consilia cras edicturum quae multos hac in nostra urbe tangant.

Parentes, colligite vos! Colligite vos! [plausus] Colligite vos statim! [plausus tonat] Oportet vos ante tenere liberos vestros, quam necesse sit nobis eos tenere. Parentes qui vestros liberos neglegitis, qui nescitis ubi sint, qui nescitis quid faciant, qui nescitis quibuscum agant: vos discetis quid sit "otium honestum et domesticum" cum vestris liberis ducere… in carcere [plausus] una cum vestris liberis. [plausus tonat]

Nunc haec stulta facinora forte responsum poscunt: sed possum adseverare nos non solum responsuros, sed multo magis in antecessum acturos et pro virile parte temptaturos haec insubida et insana adulescentium facinora praevertere quae per menses viderimus peractos.

Parentes—matres et patres—mihi contigit ut sciam quam difficile sit liberos erudire. Mihi sunt duo, e quibus altera nunc temporis adulescit. Si vobis opus fuerit auxilio, auxilium vobis praebebimus: administrationem humanioribus officiis, municipalem administrationem saluti mentis, multa alia auxilia vitae communis. Noli timore, noli pudore prohiberi quin rogetis auxilium, consilia, admonitionem: sed oportet auxilium poscere nunc, antequam nimis sero fiat ut adiutores vos adiutent. [plausus] Posce auxilium.

Nunc, patres [murmura]… patres… patres habent praecipuam partem quam agant—partem non maioris momenti quam matres agunt, sed eiusdem momenti. Scis te non esse patrem tantum quod puerum genueris… aut duos… [plausus] aut tres. Hoc non te fecit patrem. Pater est qui adsit, qui particeps sit in pueri vita. Docet. Adiuvat ducere, fingere, erudire puerum. Est quocum puer colloquatur, partiatur bona malaque, metus, sollicitudines. Patris est disciplinam tradere filio, qua fiat vir bonus. Patris quoque est exemplum bonum praebere, qua adiuvet filiam fieri fortem feminam. Hoc saltem dicam: si illa non facis, si alias vitam agis—forsitan syngrapham mittas aut iis nonnumquam des pecuniam—tunc nullus es pater: nil enim aliud es quam argentarium automatum hominis forma praeditum. [plausus] Quod si nec disciplinam tradis nec pecuniam mittis, nil aliud es quam donator seminis genitalis. [plausus tonans] Es quem mulieres in via indicent clamantes "ille est mihi παιδοποιητής!" Quod haud satis est. Noli id esse. Noli id esse quo melior esse potes.

Nonne scitis? Illud pars est difficultatum in nostra vita communi. Immo Romano more loquar: illud pars est difficultatum in Aethiopum vita communi. [plausus] Etiam in multorum vita communi sed praecipue in Aethiopum vita communi: nimis enim multos viros habemus qui nimis multos infantos gignunt quos nolunt erudire; itaque nos cogimur vestros liberos curare. [plausus] Nos non gerimus magnum ministerium nutricium, sed gerimus magnum magistratum et magnam urbem. Curate ipsi vestros liberos! [plausus] Omnes eorum! [risus] Omnes eorum! [plausus] Mente effinge te sedere hiantem, eam intuitum cum duobus tribusve viris eam appellantibus, et scito futurum fuisse ut, si tu fecisses quae debueris, ea tempus cum illis duobus tribusve terere nollet, quod tu tuis adesses liberis! [tonans plausus] Nunc audi: qui adfuisti ad coitum, nunc adesto ad puerum erudiendum. Adesto ad puerum erudiendum, quod hoc tibi dicam: "Conceptionem Immaculatam" nostri Domini Iesu Christi abhinc multos annos esse factam nec Philadelphiae esse factam [plausus] itaque unicuique ex his iuvenibus esse binos parentes qui "eo tempore" adfuerint et participes fuerint; eosdem oportere adesse nunc temporis; nam nullam "Conceptionem Immaculatam" hic hodie fieri. [plausus]

Parentes: vos oportet negotium aggredi, antequam nobis necesse sit vos aggredi. Cras meridie in platea Dilworth seriem edemus nuntiorum cum multis hominibus qui his consiliis intersunt. Haec consilia non solum ad praesens tempus nec solum ad aestatem—audivi puerum dicentem "amen" [risus]—ingeniosiorem quam nonnulli viri adulti his diebus se praebent. Cras seriem edemus consiliorum et rerum agendarum: quorum nonnulla arridebunt, alia vobis displicebunt. Pro dolor, haec fabula non aliter agitur. Inter magis amanda sunt ministeria, officia, res iucundae, sedes ludorum, alia auxilia quae municipalia ministeria praebere possunt—sed accusator publicus quoque et iudices partes agent maiores. Unaquaeque bibliotheca iam panditur: iubete liberos capiant libros. [plausus] "Tolle, lege! Disce aliquid novi! Scholae docentur a sexto die mensis Septembri, die Martis, qui diem labori celebrando consequetur! Usque in illud tempus lege! Quod erit tibi novum et inusitatum. Quidquid facis: ne molestus fias. Cogita pro te: fac nil stulti."

Nunc, nonnulli e vobis sciunt me puerum modo nona via ab hoc loco adolevisse, ad 5519am viae Larchwood. Inscriptionem mecum in mente feram ubicumque ero usque ad vitae finem. Quam ius didici Philadelphiae aut ius Pennsylvaniae aut ullum aliud ius, ante penitus didiceram ius Basilii et Catilinae, ius parentum. Nunc oportet fateri, cum hoc relatum audivissem (et alia in praeterito fuerant) nullo modo me adulescentem potuisse—nullo modo—imaginari me foris esse, nedum in media urbe, nona hora post meridiem. Non potuit a me intelligi, quia mater mea mihi, "Puer," inquit, "scio tibi esse horologium, sed si horologium tibi defecerit, si oblitus sis eius intendendi, si pila electrica defecerit, erit tibi unum solum faciendum: levare oculos. [risus] Cum illa lampas luceat, habe nates in gradibus positas. [plausus] Nil tua refert an tempus secundum orientalem et solitam rationem an secundum lucis servandae rationem an secundum Oceani Pacifici rationem an secundum mediatlanticam rationem an secundum poli septentrionalis rationem metiatur: cum illa lampas luceat, habe nates in gradibus positas neve sine id accidere ut sis mihi quaerendus." Sic dixit, ac facile erat et simplex. Scio multa esse facta quadriginta annis ex eo tempore quo eram adulescens: scio nonnihil mutatum esse. Sed sunt nonnulla quae non sint mutata aut non debeant mutari: "alios homines diligas," "abstineas manus ab alienis," "ne tangas quod non sit tibi proprium vel quod non merueris," "retineas nates tuas domi vel in gradibus tuis donec aliter permiseris," "cures decorum." Parentes me certissimum fecerunt has esse suas leges, et dum habitarem domi suae, eis esse a me parendum. Nam ego nihil possidebam in ea domo: quamquam ego munere fungebar et mihi meo ipsius quaestu quasdam res emebam, limen tamen illud transiens certum habebam eas res fieri parentum. "Id cubiculum—tibi permittimus dormire in eo cubiculo. Aerem temperatum—tibi permittimus frui aere temperato. Furni calores, ob quos pecuniam solvimus—tibi permittimus frui furni caloribus. Illa vestimenta quo indueris—ego tibi emi illa vestimenta. Ego te intro induxi, ego te foras expellam! [plausus tonans] Lucide inter nos constet de regulis. Cum eris ea aetate qua domum tuum proprium habeas, tunc licebit tibi quod volueris, sed dum in his aedibus habitas, id facies quod iussero." Et sic erat. Et sic oportet esse.

Nunc, parentes, quaeso cum liberis colloquamini. Cum illis colloquamini post ecclesiam hodie, colloquamini hac nocte, colloquamini cras, quoniam res mutabuntur. Angustiae nostrae sunt graves. Haec non sunt ioco, non sunt ludo, non sunt voluptatis causa dicta. Interdicetur ne quis iuvenis domo noctu egrediatur. Plura fient. [plausus] Oportet iuvenes intellegere poenas graves eos consecuturas qui bellicosa, violenta, fatua, stulta facinora sibi admiserint, nec solum iuvenes poenas daturos sed etiam parentes vel puerorum tutores—omnes enim rationem sunt reddituri. [plausus] In haec consilia inimus ad salutem omnium nostrorum civium et nostrorum iuvenum et liberorum: volumus enim cavere ne quid faciant quod sibi sit dolori neve in quodam loco sint ubi vulnerari possint. Haec ad nos omnes spectant. Itaque, ut extremam lineam repetam, haec stultitia est terminanda. Statim. Statim.

Postremo: ad iuvenes. Iuvenes semper dictitant honorem esse sibi petendum. Is honorem nanciscitur qui honorem aliis praebet: sic honos meretur. Ego in corde et anima credo nonaginta et novem centesimas partes iuvenum Philadelphiae, nostrae urbis, esse frugi et in corde bene velle. Itaque ne quis putet nobis esse millia et millia et millia et millia inenumerabilia pravorum iuvenum grassantium, quod non verum est. Sunt multi boni iuvenes hac in urbe: qui scholis intersunt, qui bonas notas petunt et honores academicos quaerunt, qui pergunt vitas suas agere. Partes agunt in ludis athleticis, in artibus, in carminibus, in litteris, in officiis cultus communis. Alius amicos docet, alius munere fungitur, alius vel fratres curat vel parentes vel avos. Infeliciter tamen sunt pauci, fortasse centum, fortasse ducenti, fortasse mille—nihilominus infra centesimam partem—qui penitus sint pravi. Hi infeliciter sibi admittunt facinora violenta: sunt exleges, ex ignorantia agunt, nullum alium nisi semet ipsos curant, eorum facinora sunt indigna. Haec non feremus. Haec non feremus neque ignoscemus, quippe quae non possint ignosci. Ratio et stultita non possunt commisceri in eodem loco, in eadem urbe, in eodem mundo: [plausus] et non commiscebuntur Philadelphiae. Non possunt ambo pollere eodem tempore. His autem sceleribus potuit fieri ut plures vulnerarentur aut aliquid peius fieret, nam potuerunt aliquem occidere, unde gravissimo periculo perculsi clamassent lacrimantes, "Matrem volo! Indigeo patre! Opus est aliquo!" Immo nimis sero tunc: "Illum locum praeterivimus. Nimis sero est. Damnum in te intulisti, damnum in alterum intulisti, damnum in tuos amicos intulisti, et, ut vere loquar, damnum in tuam gentem intulisti." Itaque nostris iuvenibus hoc dicam: si volueritis Aethiopes, si volueritis ut albos vel Latinos vel Asianos vel ullos alios vos honore dignos censere, si nolueritis timeri ab hominibus eadem via deambulantibus, dimittite innocentes homines per viam deambulantes et suas res gerentes—hercle—eos dimittite. Desinite. Desistite. [plausus] Satis huius stultitiae passi sumus: satis passi sumus. Nonnulli eorum debent ob facinora sua pudore affici. Nonnulli pudore oneraverunt nostram gentem. Romano more loquor. Dico quid in mentem venerit. Dedecora sunt quae sunt facta. Ne unus quidem eorum qui passi sunt quidquam molestiae iuvenibus praebuerat. Non eos vexabat, nihil dixit, sua negotia gerebat dum die fruitur, modo a munere profectus ne unam quidem causam offerebat—vero iuvenes ignavi in turba latentes, qui ea de causa putaverant se nullo nomine posse agnosci, subito exsiluerunt in innocentes quos coeperunt verberare, vim in eos inferre in huius urbis viis. Si aliquem ex suis amicis esset, si suus frater esset, si sua soror esset, si mater sua, si avia sua, dicerent malum esse, non bonum esse, malum esse. Malum est et ignotis sic uti. Itaque si vos volueritis vim adhibere, nos quoque vim adhibebimus. Et hoc vobis dicam: nobis esse maximam et fortissimam manum hac in urbe: cives igitur coniuncti et magistratus coniuncti hanc stultitiam non iam feremus. Postremo sinatis me dicere nonnullos iuvenes esse felices: felices esse quod nemo civium insiluerit in eos saeviens quos verberaret [plausus] id quod liquet iis non satis accidisse pueris. Felices sunt se non vapulavisse ob istam stultitiam.

Itaque, ut finem dicendi faciam, tutam urbem volumus. Ignara, stulta, impotentia non feremus facinora, quae nostros cives vulnerent, damnum in res inferant, et nomen magnae urbis maculent. Itaque omnibus iuvenibus nostris—ut nuntium proprium nostris pueris puellisque e stirpibus Africanis ortis, hoc dicam: si volueritis nos omnes, fusci, albi, quolibet colore, si volueritis nos honorem vobis praebere, si volueritis aliter a nobis spectari, si nolueritis nos timere ne per eandem viae partem vobiscum ambulemus, si nolueritis alios exsilire e cellula scansoria cum vos intraveritis, si nolueritis alios vos sequi per tabernas cum merces inspiciatis, si volueritis munera et triocinia vobis offerri, si nolueritis alios te despicere et suum cursum mutare cum duos vigintive e vobis viderint per viam ambulantes, desinite morionum et stultorum partes agere in viis Philadelphiae. Desistite. Item "Demitte cucullum et praesertim aestate [plausus tonat et adeo crescit ut orator vix audiri possit] et succinge bracas—eme zonam quod nemo vult aut subuculam aut fissas nates videre!—nemo!—eme zonam!—eme zonam!—nemo vult subuculam videre!—pecte comas et disce corpus curare—pecte comas, qui grassari soles passis capillis—disce reverentiam—mane in scholis, gradu scholastico exornare, pete studiorum universitatem et fac ut bonus sis civis huius urbis—et quidni cures ut facultatem Anglice loquendi augeas [plausus perpetuus iterum crescit] ut facultatem Anglice loquendi augeas praeter ista pauca vocabula maledicendi tibi nota et grunnitus et murmura quae nemo nostrum potest intellegere. Et si iveris munus quaesitum, noli aut albos culpare aut alios, si tibi in cuiusdam hominis scriptorium ambulanti capillis incomptis et pectine in capite infixo et calceamentis solutis et bracis demissis et bracchiis, vultu, cervice notis compunctis, neminem velle tuam operam conducere mirandum esse videatur! Non enim te conducent qui vesanus esse videaris! Ea de causa te non conducent!" Immo si haec feceritis et vos praebueritis sensu praeditos, mirabimini quotiens se vobis occasio praebeat.

Quae in mentem venerant, omnia iam dixi.

No comments:

Post a Comment