2011-10-08

De deformatoribus qui museum Smithsoniense hodie claudi coegerunt.

Vasingtoniae hodie turba deformatorum qui se "nonaginta novem centesimas partes" vocant, quo nomine "99%" non plures quam ducenti et stulti et irati homines hac in pompa complectebantur, conata est museum Smithsoniense aeroplanorum et vehiculorum celestum occupare.  Aditus ad hoc museum gratis datur omnibus visentibus, sed non licet intus reclamare quia alii homines (scilicet una pars centesima nec reclamans nec vitam communem deturbans nec novas tabulas flagitans, quae videtur centesima pars mirum in modum numerosior quam aliae nonaginta novem partes) adsunt qui volunt musei spectaculis cum pace delectari.  Deformatores igitur excandescentes, cum vetitum esset ne in museo reclamarent, custodem musei oppugnaverunt et ad aedificii murum tenebant; deinde custodes publici ad tumultum sedendum arcessiti tandem potuerunt illotos barbaros nebula capsici dispellere et museum servare.  Sic enim pauperrimi (secundum semet ipsos) Americani, qui propter argentariorum avaritiam nil hoc in mundo crudelissimo possident nisi telephona gestabilia et machinas cinematographicas et ordinatra gestabilia et nugas pretiosas quae per omnes pelliculas de his tumultibus descriptas in uniuscuiusque reclamatoris manu conspiciuntur, contra avaritiam reclamant museo, quod nullum pretium visentibus poscit, obsidendo.

1 comment: