2011-11-20

De aqua et holeribus

Europaeorum docti homines et artis medicinae periti, post sedulas indagationes trium annorum, nuperrime monuerunt ne cives Europaei fallerentur a mendosis artificibus praeconiorum, qui callide voluissent dictitare aqua bibenda posse siccitatem corporis sanari. Sic igitur nostrae aetatis ingenio refutatus est Isidorus, qui, ut nunc monemur, falsissime scripsit:

Omnis autem curatio aut ex contrariis aut ex similibus adhibetur. Ex contrariis, ut frigidum calido, vel humido siccum; sicut et in homine superbia sanari non potest, nisi humilitate sanetur.

Dubio procul Isidorus mente concepit consilium aquae falsa hac doctrina prolata indoctis civibus vendendae: itaque gaudendum Europaeis est Bruxellis exstare qui gregi arceant omnes circumforeanos lupos, qui insalubrem atque contra siccitatem inefficacem aquam civibus venditarent in loco illius humoris quo corporis siccitas vere depellitur (cervisiae?).

Placenta Neapolitana
Placenta Neapolitana et fricta poma terrestria: holera aurea

Sed, ne Bruxellensium diligentiam laudem ad nostrorum Vasingtoniensium famae detrimentum neve notissimam Americanam prudentiam praetermittam, referendus est nuntius alter, quo certiores sumus Senatum nostrae Reipublicae summis viribus niti ut placenta Neapolitana inter holera in gymnasiis publicis ad prandium cocta numeretur neve fricta poma terrestria a discipulorum ferculis amoveantur. Nam Ronaldus Reagan praeses obliviosissimus, qui plurima alia consilia inivit (ἢ ἐνέπεσέ γε) quae antea inaudita nullum ingenium ausum erat excogitare, in hoc fere omnem aliam audaciam exsuperavit: quod conatus est condimentum Americanissimum 鮭汁 seu kôe-chiap vocatum (nam a Sinensibus primum est tam nomen quam ius inventum) pro holeribus tradere discipulis. Ex eo tempore haec doctrina Reaganensis sic crevit, ut novissima Senatus sententia modo coronaverit fere triginta annos per quos finitio holerum quoque crescebat et dilatabatur, cuius summa est hoc: placentam Neapolitanam esse holus. Nam si res aliter sese haberent, et gymnasia cogerentur holera viridia pueris praebere, ad pretium uniuscuiusque prandii adderentur quattuordecim centesimae partes dollaris, quod per quinque annos et per totam Rempublicam constaret fere septuagies millies centena millia dollarum (quod, mirum in modum, idem est ac pretium a Republica solvendum ut milites nostri per unum tantum mensem in Chaldaeis harenis moriantur).

Hoc igitur anno et hoc anni tempore gratiis agendis dicato meminerimus in nostris votis et Senatus Americani, qui placentam Neapolitanam inter holera, ut comam regiam inter sidera, posuerit; et Senatus Europaei, qui negaverit aquam esse siccitatis remedium. Nam sine Bruxellensibus Vasingtoniensibusque, nos qui numerus sumus et fruges consumere nati nesciremus nos salubriter pascere.

4 comments:

  1. >鮭汁 seu kôe-chiap vocatum (nam a Sinensibus primum est tam nomen quam ius inventum)

    Mirum! Hactenus non sciebam nomen illius condimenti rubri Serice jus salmonis significare! Sed me rogo quare lycopersicum in locum salmonis substitutum sit.
    Sapores inter sese multum differunt!

    ReplyDelete
  2. Satis constat saeculo duodevicesimo vocabulum Anglicum quod fuit Catchup seu Ketchup seu Catsup visum esse Britannis ad garum Sinense spectare, quod postea apud Britannos vel boletis vel nucibus, apud Americanos tamen lycopersicis seu pomis amoris parabatur. Sed haec γενεαλογία fortasse perperam ipsius condimenti historiam pro nomine tractat, nam magis verisimile videtur nomen Sericum et mirum et iis de causis illecebrosum esse in novum genus condimenti positum honoris causa, quam vetus garum coepisse fructibus potius quam piscibus fieri: suspicor igitur non condimenti naturam esse mutatam, sed nomen a garo in alterum genus iusculi esse translatum.

    ReplyDelete
  3. Sine mandatis Senatus Americani vita mea duci non potest. Iocor.

    Sed hic sermo aliquid in animo vocat: praeses noster, quidam Ronaldus Reagan nomine, olim mandavit garum Americanum (scilicet ketchup, lycopersicis paratum) esse holerum. Ni fallor, in horto garum Americanum aestate praeterita crescebat. Placenta neopolitana quoque. Rursus iocor: nil nisi holera vera crescebant.

    ReplyDelete
  4. Nostris multo sapientiores Europaei, quippe quorum senatus non solum lycopersica seu mala amoris, sed etiam carotas et batatas in augustum ordinem fructuum conscripserint. De cucumeribus, autem, qui et ante ad hunc gradum honoris apud Europaeos advenerant quam infamia notabantur et suspicione veneficii, satis iam dictum est, ut tute omnem huius discordiae inter turgidos fructus Hispaniae ac Germanorum teneros languidosque fabarum cauliculos ortae mentionem praetermittam.

    ReplyDelete