2011-12-05

De novo quodam libro stulto

Modo sordidas et avaras meas manus in librum inieci Enricae Sciarrinonis, cui index "Cato Censorius et Initia Prosae Orationis Latinae," cuius primum et ultimum capitula possunt per rete universale legi.  Qui liber paene nulla in parte ad orationem solutam spectat, nam auctrix illa Sciarrio videtur existimare "litteras" sibi velle "carmina."  In illis autem locis qui Catonis orationes tractant, vix potest singula pagina legi sine vel stultitia illa hodiernis philologis non satis (pro dolor) insolita vel, quod multo peius est, mendis apertissimis.  Sic enim Catonis Pro Rhodiensibus orationem, quam A. Gellius bis laudaverat, Sciarrino potius in pagina 132a dilaceravit:

IMG 2665

"Pleribusque?"  Et quanam in editione Auli Gelii operum legitur hoc "pleribusque?"  Sed in paginam 133am transeamus:

IMG 2666

"Animum…superbiam…ferocia."  Ex his rebus una non est aliis similis: una enim res non cum aliis convenit.  Potesne tu, lector care, mihi indicare quae difficultas in huius sententiolae tricolo trium vocum accusativo casu dictarum subtiliter lateat?

1 comment:

  1. Quomodo manus sordidae et auarae esse possint eius qui lectoribus caris largitor et prodigus sese praebeat uerba scribens munda lautaque? :)

    ReplyDelete