2011-02-12

De pretio litterarum diminuto

Aliquis nuper mihi misit brevem commentatiunculam anno bismillesimo in actis diurnis Neoeboracensibus divulgatam, quae, quamquam ego antea abhinc annos iam decem undecimve non animadverti, nunc mihi legenti primo risum deinde vero quandam maestitiam movet: nam haec acta, quae solent unaquaque hebdomade indicem parare librorum quam maxime in pretio atque in manibus dicuntur, eo anno decreverunt ne his in indicibus volumina ad puerorum oblectationem scripta cum iis vulgo iam adulto destinatis commiscerentur. Hoc sane quod eo tempore e decem libris laudatis quinque fuerunt pueris adolescentibusve dicati, quorum in tribus fabulae narrabantur de Harrio Potter.

Unde risus.

His tamen indiciis moniti possumus aliquid deprehendere de litteris nostri saeculi necnon de eas legentibus: rarius studium apud viros feminasque iam adultos moveri libris quam apud pueros, qui ad scripta legenda quodam impetu saepius citentur. Hic impetus duabus e causis oriri videtur: primum, quod a parentibus et docentibus libri laudantur ut quasi facilis atque aperta porta ad maiorem doctrinam puerum libenter legentem ducens—necnon ad maius lucrum ob muneris futuri genus magis optatum et hac doctrina meritum; deinde, quod libri ad pueros delectandos scripti saepe plus in se continent merae voluptatis quam alii ad homines iam adultos spectantes. Ars enim scriptoribus nostrae aetatis plerumque deesse videtur, quamquam plurimi sunt qui artem fabulas enarrandi profiteantur. Nec praetereundum est hoc: quod pauci hodie volunt legere, cum possint per televisificum instrumentum aut per ordinatrum fabulas spectare viva voce actas; pauci porro qui poetarum volumina evolvant, plurimi tamen qui Dominam Gagam audiant.

Unde fletus.

Nam Britannia Spears poeta—immo philosopha—longe doctior quam Domina Gaga videtur.

2011-02-11

De custodibus facile fallendis

Post theam apud Vietnamenses sorbillatam modo me media nocte recepi domum, ubi inveni plurimos custodes publicos opperientes et vicum obsidentes. Cum tandem solam viam ad vicum invenissem qua per biocolytas licueret aut intrare aut exire, quo facilius omnes autoraedae inspicerentur, meam in area stativa reliqui et ad duos custodes progressus rogatum quid fireret. Hi primo responderunt greges vigilum cum canibus quendam fugientem indagare, deinde vero cunctantes et paulisper tacentes (difficile enim nostris custodibus publicis eodem tempore et cogitare et loqui) lampadis palmaris lumine oppido splendente oculos perstrinxerunt, ut vultum inspicerent et discerent num ipse fugitivus et scelerosus viderer: tandem biocolyta femina lente et paulo perplexe rogat:

"An… geris tu… focale in papilionis formam nodatum?"

Cui "Sane gero!" non sine festivitate respondeo.

"Bene tibi:" inquit illa, "certius enim certo tu non es quem petimus."

Itaque hoc hac nocte didici: qui criminosus facinora nefanda sibi admiserit, eum oportere laute vestitum esse ut perquam facilllime possit omnem fallere custodum indagatorumque diligentiam. Nam omnes sciunt scelerosos solere se tamquam pauperes vestiri; vel potius eo innocentius quemlibet hominem ignotum esse habendum, quo lautius idem vestitus esse videatur!

2011-02-07

De rebus "in scriptione mentis scriptoris"

In margine trium codicum manu scriptorum, in quibus vel Nennionis vel Gildae Gesta Brittonum continentur, ad nomen Bruti filii Silvii adicitur recensio familiae primis a stirpibus (id est a Cain) usque ad scriptoris ipsius diem reducta. Haec paene omnia ob taedium libenter praetermittam, sed huius longae ennarationis sententia ultima studium mihi magis movit itaque videbatur hic subicienda:

Sic inveni ut tibi, Samuel, id est infans magistri mei, id est, Beulani presbyteri, in ista pagina scripsi; sed haec genealogia non scripta in aliquo volumine Britanniae, sed in scriptione mentis scriptoris fuit.

Quam sententiam auctor noster, si nullo in codice ante invenerat iam scriptam quam ipse eadem scripsit, certe in codice scriptam reliquit quae postea inveniretur. Sed quid de ultimis illis verbis, "in scriptione mentis scriptoris fuit?" Utrum scriptio et libri scripti et verba scripta tanta pollebant auctoritate ut auctori necesse visum sit nomen scribendi indagationi et coniecturis et ratiocinandi facultati tribuere, an mendax confessus est se totam rem effinxisse? Utrum auctoritatem his verbis sibi vindicat an recusat?