2011-12-20

De Sancto Chema verissima relatio imaginibus illustrata

Antiquitus traditus est abavorum mos, quo pueri ad pantopolia et fora mercatoria et quasi templa Mammonis ducantur ubi in Sancti Nicolai gremium imponantur quo exactius veriora et penitiora eorum praecordia—id est cupiditas donorum—quasi ad obrussam exigantur. Hoc enim quaestio quotannis rite agenda habetur bonum commune et ex omnibus partibus commodum: nam pueri sic Sancto Nicolao aperiunt quid toto corde cupiant in Christi diem natalem accipere, atque adstantes parentes sic audiunt quae a se sint pueris emenda, ac mercatores, ut qui tam facultatem in gremio sedendi pueris praebeant quam puerilia ludicra oblectamentaque nugalia parentibus vendant, matrum crumenas et patrum coleos tenent: nam quis liberi parens, qui audiverit carissimum suum pullum dulciter dicentem Sancto Natalicio quid velit, poterit recusare quominus pueri mercatorumque cupiditates expleat et ad novissimas emendas merces mercatoribus solvat pretia maxima? Quis enim dulcissimorum parens liberorum pectore est praeditus tam siliceo ut nolit filio indulgere, et praesertim cum coram tam Sancti ipsius Patris Natalicii quam omnium oculis auribusque filius confessus sit rectissimam viam qua pater materque possint emere eius amorem? Et praesertim cum commodum sit emere ludicra ab eiusdem pantopolii mercatoribus! Sic mos maiorum in filiorum oblectationem, in parentum commodum, in mercatorum lucrum est institutus.

Aliter tamen apud Cedreanos, qui cum omnes artes tum chemas seu conchulas colunt in insula Cedrea, quae ab Hispanis sexto decimo saeculo Floridam lustrantibus las islas Sabines vocitabantur. Nam Cedreani, quorum numerus vix sufficit ut nomen oppiduli mereatur, suas habent consuetudines ad Christi natalem diem celebrandum et pro Sancto Nicolao suum patrem Natalicium, Sanctum Chemam, seu incolarum sermone Santa Clam, nuncupatum. Quo insolito nomine eum falli potest qui huius gentis mores nesciens prima vice Sanctum Chemam vidit, nam senex ipse non chemae formam habet sed potius cummeos perones et ἐγκόμβωμα aquae impervium, vestes hominibus aptae qui salsa vada celeribus lintriculis percurrentes ostrea captant et chemas et omnia animantium genera quae sub puris huius remotissimae partis Mexicani maris undis latitant. Ut enim incolae huius insulae pro agricultura arte aquarum colendarum sive aquaecultura vivunt, sic et eorum Pater Natalicius tamquam cultum chemarum ostreorumque elaborans tam mari quam civibus putatur fecunditatem afferre. Itaque creditur Sanctum Chemam uniuscuiusque anni brumali tempore ad Cedreae litus lintriculo tarandris tracto venire qui examinet pueros et iudicet utrum per annum frugi fuerint an scelesti: nam cum boni pueri olim fient boni piscatores et chemarii, peccantium tamen μιάσμᾳ mare polluebitur ad damnum aquatilium bestiarum. Bonis igitur pueris dona promittuntur in Christi diem natalem, sed Sanctus Chema peiores secum rapit qui vadis cum chemis summergantur ut pravas voluntates una cum totum animum, Haitiensium larvarum more, amittentes fiant Sancti Chemae ancillae pedisequique.

Haec omnia assevero esse vera, quippe qui propriis oculis ipse viderim.

Tragula natalicia in qua puerorum peccata, sub specie piscorum, captari putantur.
Tribunal Sancti Chemae et nigra cathedra, ubi pueri iudicantur.
Pelicani, quasi Sancti Chemae ὀφθαλμοί, incolas semper spectant, ne severus fallatur senex puerorum peccata iudicans.
Sole occidente scaphae lintresque parantur ad nauticam pompam, qua salutetur Sanctus Chema.
Advenit Sanctus Chema diro suo lintriculo. Tragula natalicia luminibus ornata etiam munere fungitur phari, quo facilius tarandri sciant ubi sint litus et oppidum, necnon ubi pueri iudicandi congregentur.
Duae Sancti Chremae ancillae, tam oculis quam animis vacuae et e vadis emersae, senem adiuvant in tribunale: ipse modo iudicavit puellam rosaceo pilleo indutam esse scelestam, qua de causa eius oculi coeperunt rubra luce ardere. Mox illa ad vada auferetur ut novissima fiat ancilla, ne in pravitate inveterascens mare olim pollueat.

2011-12-05

De novo quodam libro stulto

Modo sordidas et avaras meas manus in librum inieci Enricae Sciarrinonis, cui index "Cato Censorius et Initia Prosae Orationis Latinae," cuius primum et ultimum capitula possunt per rete universale legi.  Qui liber paene nulla in parte ad orationem solutam spectat, nam auctrix illa Sciarrio videtur existimare "litteras" sibi velle "carmina."  In illis autem locis qui Catonis orationes tractant, vix potest singula pagina legi sine vel stultitia illa hodiernis philologis non satis (pro dolor) insolita vel, quod multo peius est, mendis apertissimis.  Sic enim Catonis Pro Rhodiensibus orationem, quam A. Gellius bis laudaverat, Sciarrino potius in pagina 132a dilaceravit:

IMG 2665

"Pleribusque?"  Et quanam in editione Auli Gelii operum legitur hoc "pleribusque?"  Sed in paginam 133am transeamus:

IMG 2666

"Animum…superbiam…ferocia."  Ex his rebus una non est aliis similis: una enim res non cum aliis convenit.  Potesne tu, lector care, mihi indicare quae difficultas in huius sententiolae tricolo trium vocum accusativo casu dictarum subtiliter lateat?

2011-12-01

De aequalibus imparibus

Hunc nuntium mihi misit amica Virginiana; eum viderat in situ interretiali c.n. Facebook.  Qui nomen Nigellae nescit, is debet eam spectare per YouTube, quamquam Americani propter sonum Britannicum non poterunt tertium quodque verbum intellegere.