2012-03-03

De basiolis e theobromate factis

Nihil dulcius quam amantis basium: quod aut primoribus labris gustatum aut totis animae viribus exhaustum utrique amanti meram affert voluptatem. Hac in re nihil potest novi dici quod non inter antiqussimam hominum scientiam reperitur nec in carminibus tractatur; immo nostro cultui communi videtur inter fundamenta numerandum. Legimus enim apud Rufinum:

Εὐρώπης τὸ φίλημα, καὶ ἢν ἄχρι χείλεος ἔλθῃ,
   ἡδύ γε, κἂν ψαύσῃ μοῦνον ἄκρου στόματος·
ψαύει δ' οὐκ ἄκροις τοῖς χείλεσιν, ἀλλ' ἐρίσασα
   τὸ στόμα τὴν ψυχὴν ἐξ ὀνύχων ἀνάγει.

Sic et basia illa socolatea ab urbanis Perusinis inventa apte appellantur, quippe quae primis labris praebeant theobromatis vespertinas tenebras et promissum rei etiam dulcioris intus latentis, deinde linguam demulceant nucibus avellanis et matutina lactei theobromatis dulcedine, ut tu, care lector, gustans in unoquoque basio quasi totam noctem caecam, oculis clausis prae voluptate, patiaris. Sed oculis ei opus est qui basium socolateum gustat: nam felix ille una cum theobromate involutam inveniat chartam sententiis saepe amatoriis et quinque sermonibus inscriptam. De quo basio monitus, quid potest discipulus pessimus ἐν τῇ βαρβάρῳ γῇ sine doctis basiis taediosam et inelegantem vitam degens facere nisi conari sua in culina aliquid simile, quamvis ob locum et imperitiam magis barbarum et minus dulce, parare?

Pseudo-Basia Quasi-Perusina

Quot parantur: decem, plus minusve, pilae socolateae

Conferenda

  • Lactei theobromatis uncia et dodrans (cum inter varias socolateas societates aliquatenus differunt rationes mensurarum et theobroma in diversas formas variis ponderibus venditur, commodum videtur in normis Ghirardelliensibus, quippe cuius societatis theobroma possit in omnibus macellis facile emi, fidem nostram tribuere: duae igitur quadrae Ghirardellienses, aut 50 assulae ab eadem societate factae, sunt ad hanc compositionem culinariam necessariae)
  • Butyri unum cochlear mensale atque unum cochlear thearium. Butyrum sine sale plerumque talibus in praeceptis poscitur, sed salsum butyrum potest et basium reddere salsius, quod cum dulcedine et theobromatis sapore bene convenit.
  • Nuces avellanarum (minutatim concisarum) quadrans poculi et unum cochlear mensale
  • Nutellae tria cochlearia mensalia
  • Fuscioris theobromatis tres saltem unciae

Theobroma et butyrum.

Facienda

  1. In furno torreas nuces avellanas iam discissas donec sapor augeatur et putamina facilius amoveantur.
  2. Immittantur in cacabum et theobroma lacteum et butyrum, quae caloribus additis lente facias ut liquifiant.
  3. In eundem cacabum, a caloribus amotum, immittantur et nuces iam tostae et nutella. Omnia misceantur, quae deinde in armario frigidario per horam dimidiatam maneant quo firmiora fiant.
  4. Post horam dimidiatam, haec mixtura socolatea in globulos formatur: commodum erit dimidiatum cochlear mensale adhibere ad globulos pariter metiendos.
  5. Pilae socolateae sine involucro theobromatis.Pilae iterum in armarium frigidarium imponantur quo solidiores frigoribus reddantur. Maneant ibi per horam plenam.
  6. Dum globuli firmantur, in purgatum et siccatum (nam theobroma numquam cum aqua est miscendum) caccabum immittatur fuscior et purior socolata, quae liquifiat eodem more ac lacteum theobroma antea est solutum. Latex socolateus a caloribus amotus paulisper stet quo firmior, quamquam non omnino solidus, fiat. Nam pilas mox immerges in hoc liquido theobromate, nec voles fuscam socolatam de globulis manare sed potius ibi manere ubi pilas sic tegat ut cutis corpus.
  7. Tandem volutentur globuli theobromatis nucumque in latice socolateo: vestiantur pilae atro indumento theobromatis. Siccentur in charta culinaria dum carmina parantur.
Pilae socolateae theobromate involutae

Unaquaeque pila est primum in charta, deinde in foliis aluminiis involvenda: nam quod dono donatur, id debet semper involucro tegi et celari antequam acceptum aperiatur. Sed primum tibi necesse est in chartaceis tegumentis aliquid scribere: ego igitur nonnulla carmina antiqua e Sapphonis Anacreontisque operibus sumpsi necnon haicua Graece panxi e sententiis Platonicis. Hac tamen in re est libertas maxima coquo arroganda, ut theobroma non solum dulcem suam notitiam gustanti afferat sed etiam nuntium et suae animae et significationis plenum. Nec debes nimis sollicitari si post chartas scriptas animadverteris syllabam acutam quae debet signum grave erat scribendum: non enim nisi fastidiosissima puella theobroma recusabit propter unum accentum.

Carmina cum theobromate praebenda

Nam si tam felix sis ut urbanam quandam puellam habeas cui des basium socolateum et antiquis carminibus involutum, felices sitis uterque e vobis; in palustri tamen pago ubi nemo est qui magni aestimet linguas antiquas, non operae pretium est haec basia parare: petas potius temetum vile, si rusticae puellae et cervisiam eructantis levem animum volueris paulisper captare.

No comments:

Post a Comment