2012-03-30

De novo enchiridio "Disce" inscripto

Inter alios iniucundos nuntios quos hac hebdomade inveni, accepi electronicam epistolam qua certior factus sum professores nostros nunc cogitare de novis subsidiis academicis emendis atque excepturos esse praeconem quendam a mercatorum societate Pearson qui novissimas suas merces nobis hypodidascalis ostenderent.  Quod non per semet ipsum esse malum tibi videbitur, nisi tam infelix sis ut per unum huius palustris libri caput perlegeris.  Tolle, igitur, et lege, ut discas pro futuris discipulis flere.

Incipiamus in secunda huius capitis pagina (cui numerus datur 39us).  Ante omnia alia offendimus hoc luteum verbum:

Http www pearsonhighered com showcase disce assets c4 pdf 1

Exerceamus quid?  An exerceamus nos?  Quidni "Exerceāmur?"  An nimis difficile videbatur auctoribus voce passiva uti ubi Graeci mediam adhibere solent?  Paulo postea invenimus alia verba maioribus litteris scripta et albis,

Http www pearsonhighered com showcase disce assets c4 pdf 2

Utenda? Rectius fortasse adhibenda vel usurpanda.  Nam illius verbi temporalis quod est utor plerumque non possumus gerundivo modo uti personaliter, ut cum nomine substantivo eodem casu coniungatur, qua de causa Cicero in Verrem scripsit, "argumentis utendum in re eius modi"; pro Fonteio, "nemo est…qui sibi ulla excusatione utendum putet"; pro Cluentio, "adgrediar ad crimen cum illa deprecatione, iudices, qua mihi saepius utendum esse intelligo"; et ita porro per alia exempla septuaginta.  Sint autem, ut multis regulis, et huic exceptiones: nam si verbum gerundivum regitur temporalibus verbis dandi tradendive et similibus, aut petendi, rogandi, accipiendi, tunc res dicitur vel mutuata vel commodata per breve temporis spatium et postea esse reddenda: sic Plautus in Menaechmi, "Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi"; Naso in Artis primo, "Multa rogant utenda dari, data reddere nolunt"; Cicero autem in Verrem "omnia utenda ac possidenda tradiderat"; nihilominus, haec exceptio nihil valere videtur, si ad verba discipulis discenda torquetur: nam quis est qui pueris dicat se verba utenda eis traditurum, quae sint paulo postea sibi reddenda?  Unus autem locus restat meae (quamvis parvae) memoriae ubi gerundivus modus personaliter adhibitus legitur: Cicero enim in de Legibus dixit "Terrae cultum segniorem suspicor fore, si ad eam utendam ferroque subigendam superstitionis aliquid accesserit."  Ibi suspicor "eam utendam" esse scriptum pro "ea utendum" propter alterum verbum gerundivum subigendi quod sequitur atque ad quod id utendi arte vincitur.  "Verba" tamen "utenda" infeliciter videntur esse hoc in libro scripta, itaque nobis "utenda" cum discipulis.

Sed ad locos discipulis legendos, qui Macrobiano more "lectiōnēs" hoc in libro non nimis barbare vocitantur (etsi plerumque lectionis nomen apud antiquos ad actionem legendi potius quam ad rem legendam pertinebat), transeamus, et incipiamus a pagina 43a, ubi "Hermēs in Tabernā" reperimus.  "Valeria" haec dixit:

Http www pearsonhighered com showcase disce assets c4 pdf

Multi populi cibum potumque cupiunt?  Multi populi? Num sunt multi populi qui cibum potumque cupiant, alii tamen qui nec cibum nec potum cupiant sed fortasse solum barbarismis vescantur?  Cur porro fortius illud "iēiūnusne es" potius quam solitum verbum "ēsurīsne" positum inveniamus, nescio, sed pro certo habeo auctores scripsisse "Sitiēnsne es?" quia Anglice cogitabant, quippe quo sermone saepe coniungantur participia cum auxiliaribus verbis sicut illo "es."  Progrediamur:

Www pearsonhighered com showcase disce assets c4 pdf

"In pōculō ūnō," nisi es Gellius aut alter quidam ex paucis qui "singulus" singulariter dixerint.

Sic igitur multi discipuli, qui ad studiorum universitatis aulas (et, quod maioris est mercatoribus, ad bibliopolia) se contulerint ad sermones antiquos cum vili cervesia hauriendos, rudimenta discent cuiusdam sermonis, qui tamen non erit is Romanorum quem per saecula maiores nostri tradiderunt (scilicet "utendum") et didicerunt.  Gratias plurimas mercatoribus Pearsonensibus, qui immensam vim pecuniae effunderunt ad pulchris imaginibus sterquilinium ornandum et, ut die Mercurii volens nolens ipse discam, ludos quosdam electronicos parandos, qui sine dubio "multos populos" erunt "delectantes" (aut aliquid huiusmodi).

5 comments:

  1. Ante aliquot annos apud congressionem cui compendiaraie litterae sunt APA, sessioni interfui in qua hi scriptores (minime nomine 'actoris' digni) perfricta fronte, chartas suas cacatas ostenderunt. Contione nugatoria acta, ex auditoribus consilia petiverunt, quibus ipse respondi: Auctores enchiridii perbene linguam Latinam callere oportet.

    Fungi isti me non intellexerunt. Nil mirum eos talem pessimum librum edidisse.

    ReplyDelete
  2. Iam hoc oblitus eram, sed memoria verbis tuis concitatur. Hoc de enchidirio audivi dum auctores id scribebant. Memoria iuvante, titulus futurus erat "XXXXXXXX Latina" et latinista quidam recte monuit nomen linguae esse aut sermo latinus aut lingua latina aut latinitas sed numquam esse "latina" sola. Itaque factum'st "Disce!" Si vulgaritas in tegumine libri ponere voluissent, cur non inessent aliae infelicitiae huic libro?

    Saepe vexor discipulis scribentibus "multos populos." Nunc etiam doctissimis aucotribus hodiernis? Vae! Sic vita magistri linguae latinae, nonne? Domi autem altera est tentatio: uti, scilicet, est verbum deponens. Nam volo—quamquam numquam ago—uti verbo ipso in sensu anglico. "Used book" &c.

    ReplyDelete
  3. Recte mones de nomine Romanorum sermonis: nam, quamquam saepissime eiusdem nominis adiectivi formae genere feminino ponuntur pro substantivo si subintellengae sunt urbes, coloniae, feriae; fere numquam tamen ad vocem, linguam, facundiam, orationem spectat hoc nomen adiectivum nisi cum substantivo aperte scripto invenimus—nisi apud Varrone, qui in septimo De Lingua Latina fertur scripsisse: "In Persa:

    'iam pol ille hic aderit, credo, congerro meus.' Congerro a gerra; hoc Graecum est et in Latina cratis."

    Quod tamen potest non Varronis esse sed scribae cuiusdam. Multo saepius porro apud Varronem invenimus "Latina" positum neutro genere sed pluraliter, ut cum nomine quodam substantivo ex illis quae sunt "vocabula" vel "verba" vel "nomina" intelligatur, sicut in quinto eiusdem:

    "Tryblia et canistra quod putant esse Latina, sunt Graeca: τρύβλιον enim et κανοῦν dicuntur Graece."

    (Sic etiam apud Velium Longum.) Patet tamen e numeri discrimine hoc exemplum et similia non esse eiusdem generis ac primum, ubi "in Latina" videtur pro "in lingua Latina" esse scriptum et ob ea causa videtur unus locus quo defendi potest nomen "XXXXXXXX Latina". Nec de uno, et praesertim de incerto, exemplo constituitur regula: immo haec videtur esse regulae exceptio, fortasse cuiusdam festinantis scribae culpa. Itaque vitiosum videtur nomen adiectivum "Latina" pro sermonis nomine ponere, nisi cum uno ex iis quae sunt "vox," "lingua," "facundia," "oratio" scriptum.

    Addendum igitur ad querellas iam positas hoc: quod, sicut "Exerceāmus!" et "Verba Ūtenda," reperitur in hoc capitulo pars "Latīna Hodierna" inscripta: quod, secundum antiquas consuetudines, fortasse debemus sic intellegere: "Latīna Colōnia Hodierna."

    ReplyDelete
    Replies
    1. Hac via - nam inscriptione cursuali tua, Nemine, careo - te certiorem facere volo me diarium interretiale c.t. "Iconoclastes", cum deletum esset (nescio quam ob rem) a veteris sedis moderatoribus, porro scribo apud Googleanos: http://iconoclastes2.blogspot.com
      Ignosce quod coram publico hunc nuntium (privatum) tibi mitto, sed... aliter nescivi quomodo tibi id nuntiarem.
      Cura ut valeas!
      Iconoclastes sive Stanislaus Varsoviensis

      Delete
    2. Maxime gaudeo quod coepisti iterum scribere et novam paginam condidisti, Iconoclastes docte! Si nuntium mihi volueris mittere privatim, semper poteris inscriptione electronica uti quae est nemo.nusquam@gmail.com aut ad paginam https://plus.google.com/116383813372976046455/ mittere nuntiolum qui ad eandem capsellam epistolarum adveniet.

      Delete