2012-05-10

De rustica declamatione

Quamquam in manu iustitiae, quo nomine cuncta aequitas et omne discrimen inter bona et mala complectuntur, est totus mundus, lex vero scripta et ius civilis sic tantummodo possunt ad unam civitatem pertinere ut voluntati unius legis latoris in una urbe nati una urbs obtemperat. Ut domi domesticum ius patris in familiam exercetur, foris autem in foro causae coram iudicibus aguntur; sic pollet in urbe lex quamquam peregre profectis neque oratoris facundia auxiliatur nec legum providentia.  Immo praeter fines Sophistopolis (ut DA Russell ficticiam declamatorum urbem appellavit) venantur piratae et archipiratae, qui filios patresve abducant ut flentibus matribus pretium exigant redemptionis, necnon hostes grassantur in quos Sophistopolitani saepius quam aliae gentes videntur gerere bellum: sed nec piratae neque hostes in ius trahuntur, nam neutrum genus potest urbem intrare.  Citra fines tyrannus potest leges ad tempus abrogare, dummodo in arce maneat satellitibus circumsessus: sed urbis lex in eum semper praemio promisso molietur tyrannicidas, ut arx capta iterum in toto urbis locorum ordine redintegretur et potestas sua tyranni usurpatoria auctoritate sublata confirmetur.  Itaque licet dicere et urbi et legi esse idem campus, et omnia quae coram fictis iudicibus declamatorio modo aguntur sunt res urbanae.

Cui regulae et quasi legi declamantium est una exceptio notissima: nam decima tertia in Declamatione Maiore false Quintiliano ascripta querellas audimus pauperis cuius agellus non solum iunctus sit divitis hortis sed eius latifundiis cingatur: lis igitur rustica, sed sub urbis actionibus damni agenda.  Ne nimis lectores taedio afficiar, thema huius declamationis apponam quo simplicius intellegantur quae acta esse finguntur:

Questus est dives flores suos decerpi ab apibus pauperis. Denuntiavit, ut transferret. Illo non transferente flores suos veneno sparsit. Apes pauperis omnes perierunt. Reus est dives damni iniuria dati.

Daubistae, qui censeant leges declamatorias ad iura Romana saepe referre, gaudebunt cum haec "damni iuria dati" legerint, quippe quae verba videntur (neque iniuste) ad legem Aquiliam spectare.  Invenimus enim in nono Digestarum:

Si cum apes meae ad tuas advolassent, tu eas exusseris, legis Aquiliae actionem competere Celsus ait.  Inquit lex "ruperit."  "Rupisse" verbum fere omnes veteres sic intellexerunt "corruperit." …

Si quis fumo facto apes alienas fugaverit vel etiam necaverit, magis causam mortis praestitisse videtur quam occidisse, et ideo in factum actione tenebitur. Quod dicitur damnum iniuria datum Aquilia persequi, sic erit accipiendum, ut videatur damnum iniuria datum, quod cum damno iniuriam attulerit…

Equidem paulo cautius velim agere de nexu inter leges Romanas et declamatorias, cum saepe apud fictos rhetorum patronos reperiamus leges quas non possimus ad eas iuris prudentium quadrare.  Spectet tamen haec lex Aquilia: non enim refert utrum vera sit lex in declamatione necne, cum eventus in hac causa sit idem et quaestio duplex ex thematis ipsius verbis sequatur: primum, an damnum in pauperem intulerit dives quod apes veneno interfecerit; deinde, an iniuste fecerit id quod in suo privato horto fecerit.  Utraque igitur quaestio pendet de iure dominionis.  Primum, non nisi in res inferri potest damnum, et in his rusticis causis res sunt quae sunt domini.  Deinde, dominus in suo agro ius exercere potest in suas res, nec in res quae in alterius agro vagantur, quod non ius esset sed iniuria.

Haec omnia tractantur apud Proculianos, et praesertim a Celso, deinde tertio saeculo post Christum natum ab Ulpiano, quorum omnium sententiae apud Iustinianum leguntur, quamquam fundamenta huius disceptatione in lege Aquilia iacet alterius vel etiam tertii saeculi ante Christum natum.  Immo haec controversia est ab his iuris peritis penitus soluta, et tertio saeculo satis constare videbatur: primum, apes esse res quae in mancipi essent; dein, agricolarum reditus posse ex melle constare, postremo, qui alterius apes etiam in suo privato necavisset damnum iniuria in alterum attulisse.  Nullam igitur video esse causam cur declamator (qui Quintilianus falso ferebatur, et qui inter saeculo altero et quarto saeculo post Christum natum scriptitasse videtur) nesciret iurisperitos de hac quaestione saltem disceptare et fortasse etiam tunc iam habere solutam: sed declamatio non leges neque etiam scelera tractat sed reos: homines, eorum mores et officia et animos.  Est enim declamatio species philosophiae moralis quae sub causarum persona latet et ab adulescentibus hauritur tamquam melle dulcior reddita.

At cur igitur, ut ad rus urbemque revertar, oritur haec exceptio, qua coram iudicibus causa rustica in declamatione dicitur?  Quia apes tractantur: ipsae enim sunt ζῷα πολιτικά, quae tamquam homines suas condunt urbes:

Non, ut cetera animalia per pastus vaga, incertum quieti capiunt cubile noctis arbitrio semper habitaturae, sed tutae sedes continent; urbes tectis, turba populos imitantur.

Ruri igitur invenimus urbem et ἐν φύσι νόμους hominibus ascriptos.  Non enim bruta animantia ratione carentia sunt hi artifices quasi divino ingenio natura ornati, sed pauperem nihilominus oportet ostendere se reditum accipere ex apibus, sicut in mancipi esset, nec posse eas sic cohibere ut non in divitis hortos vagentur, cum sint extra imperia positae pauperis.  Possidet igitur, quodammoodo sed secundum humanam consuetudinem, pauper apes, quae sunt tamen natura liberae nec ex omni parte naturales, quippe apium consuetudinibus et civili ratione praeditae, et quae de flosculorum natura lucrum hominibus commodum pauperi reddunt.  At dives in vicem venenum humano ingenio inventum in flores spargit, ut possit plenam potestatem in suo privato horto exercere apibus interfectis.  Tota igitur causa ex hac commixtura liberae naturae et hominum dominionis constat: qua de causa haec inter alias urbaniores causas agitur ruri, ubi οἱ τῶν ἀνθρώπων νόμοι in φύσιν irrepere videatur.

At, cum de natura et divitibus loquamur, duo alii loci in maiorem lucem sunt ponendi:

Si omnia, quae libera generantur, naturae reddemus, desinitis divites esse.

Non humano vitio in proximos quaeque usus lucrum ducit; in publicum vivitur, et communes opes congeruntur in medium, nec fas est delibare gustu prius quam plena horrea securos spondeant menses.

Homines enim divites possunt fieri natura dominata, atque ideo huius causae vir dives tantum fundum possidet, quo magis ditescat; sed haec omnia e hominum consuetudinibus oriuntur, nec apud apes sic res geruntur ut altera fiat dives, pauper altera.  Magis enim naturalis est ratio qua "communes opes congeruntur in medium," ut tota apium civitas communibus laboribus floreat.

Utinam hodie etiam haberemus nobis divitis orationem, qua certi simus quibus argumentis iste in apium πολιτείαν invehatur, tamquam tyrannidem unius reginae nulla humanitate honestatae cuius iussu infirmiores et leviter corpore vitiosae, quamvis animis fortes, apes ad nullum laborem aptae ab alveo abiciantur ut fame moriantur dum ipsa regina desidiosa et iam saginata melle melle refarciatur; aut tamquam perpetuam laborantium servitudinem in qua quo magis laboriosa apis foris sudet dum aliae nugatores mellis gustu domi oblectentur, eo minus ipsa suae fructus diligentiae percipiat.  Talia enim argumenta saepe audimus e factionibus politicis cum stultiores ficticiis declamatoribus candidati ex altera parte in alteram insaniant, sed minus diserte dicta quam ab antiquis σοφισταῖς latrantibus.

No comments:

Post a Comment