2012-05-23

In Museo Nautarum (1)

Museum visitavi nautarum et navium, cuius bibliotheca multos continet libros sexto decimo saeculo et septimo decimo saeculo scriptos de novo orbe terrarum et eius alatis serpentibus.  At placuit non solum libros inspicere sed etiam res minus chartaceas: 

IMG 3456

Admirantus Admirabilis

IMG 3457

 Navis Praeclara

IMG 3463

Liber Utilis

IMG 3479

Liber minus Utilius

IMG 3482

Alter Gallus Brevis (et parum utilis)

IMG 3495

Navis Iaponica

IMG 3504

Neminis Navis Nautilus?  Immo, haec est H. L. Hunley, navis subaquanea Civitatium Confoederatarum Americanarum (rebellium)

IMG 3508

Casus Belli

(Tabula facta de metallo quod quondam pars fuit USS Maine, navis Americanae Havanae pessum datae, ob quam causam "bellulum splendidum" est gestum.)

 

IMG 3513

"Corono veniet delectis"… quod Americani rustici et litterarum imperiti nesciebant coronam esse generis feminini: corona veniet litteratis.  Georgius Dewey admirantus erat navi USS Olympia appellata vectus inter "splendidum bellulum," et Maniliae anno 1898º totius hostium classis unamquamque navem aut depressit aut cepit, uno Americano nauta (propter intolerantiam aestus) desiderato.

IMG 3523

globularum, malleolorum, rotarum series quibus navis subaquanea gubernabatur

IMG 3533

Est bellum et feminis!  Conscribere inter WAVES!  (auxiliariae nautae voluntariae, quae eosdem honores et eadem stipendia merebantur atque nautae viri) 

IMG 3536

 Vestes quas gerere solebant SPARs (Semper PARatae, auxiliariae milites litoreae).  Quae femina non videatur pulchra his nauticis vestibus induta?

IMG 3554

 Tajima Maru, navis Iaponica.

2 comments:

  1. Placent mihi Musea Nautarum. Estne forte ille "liber utilis" Iohannis de Sacro Bosco c.n. "Sphaera Mundialis"?

    ReplyDelete
  2. Est. Alterius libri, qui continet Mostri marini & terrestri, che si trouano in ogni luogo nelle parti d' aquilone, titulum non inter annotationes raptim scriptas possum reperiri, sed suspicor auctor totius libri esse Abraham Ortelius, quamquam tabula ipsa his in paginis visa est a Sebastiano Munstero delineata. Notissimum autem Ortelii Theatrum orbis terrarum (opus maius quam ut modo "magnum" iuste vocetur) prope iacebat, cuius imago photographice descripsi, quamquam ex hac imagine difficile est aestimare quam magnus sit ille liber.

    ReplyDelete