2012-06-09

De altera serie praelectionum a Valahfrido Stroh habitarum in formam "podcast" redacta

Exercitum larvarum non sivimus pigritia macrescere, quibus ἐγκεφάλων esca illectis facile suadeatur ut onera ordinatralia—vivis hominibus taediosa—mortuorum patientia absolvantur.  Itaque earum ope novum documentum in forma "podcast" vulgo dicta factum et e multis Vahalfridi Stroh praelectionibus congestum tibi, benigne et vive lector, praebere possum.  Infra invenies hoc documentum, quo accipias omnes una comprehensione duodeseptuaginta lectiones De eloquentiae Graecae et Romanae historia sive Geschichte der griechischen und römischen Rhetorik anno 2008º exeunte et 2009º ineunte Latine habitas a Germano doctissimo et disertissimo.
Confiteor larvas de duabus nugis querellas fremuisse. Primum, quod mentio nonnumquam inter has orationes fit de Baraco Obama, ut a Valahfrido dicitur: gemebant enim larvae id nomen "Baracus," ad quod terminatio Latina quasi fucandi cura adderetur, vulgo autem "Barak," nihil aliud esse quam Semitica radix BRK (id est Latine "benedicere") aut BRQ (id est "fulgor"), quae inveniretur in nominibus "Baruch" Hebraice, "Mubarak" sermone Aegyptorum qui hodie sunt, et "Barca" secundum Romanorum rationem qua Carthaginiensium nomina scriberentur, cuius testes essent Romani quam plurimi; cur igitur, cum iam exstarent tam "Benedictus" quam "Barca," necesse videretur "Baracus" nomen effingere? Deinde, larvae murmurantes querebantur Obamam non meruisse locum inter optimos oratores, cum homo mediocris, ut est, modo eminere videretur inter peiores, ut Fruticem illiteratum nebulonem, qui praesidis honorem ante Obamam profligasset, vel Sarah Palin, quae non videretur quidquam posse dicere sine rustico barbarismo vel soloecismo, et quae quo diutius balbutiretur, eo involutius se circumcurrens periodos perderet in luteo flumine verborum. Quod si Obama cum homine revera diserto, ut fuisset Iohannes Kennedy, esset collatus, futurum fuisse ut minus fulgeretur. Sed hae modo sunt larvarum querellae, neque ullius momenti, ut quae statim in oblivionem transeant post offulas cerebrorum ante avidam gulam iactas.

3 comments:

  1. Mihi lectrici (nescio an benigna sim sed pro certo uiua insulsa imperita rerum ordinatralium), ideoque etiam discipulis meis procul dubio usui erunt binae series praelectiones in formam "Podcast" uulgo dictam redactas a te milite nescio an laruatus, sed pro certo ueneficus beneficus.

    ReplyDelete
  2. Gratias tibi amice, ego quoque de Valafrido nuper scripsi in mea pagella interretiali. Maximo usui mihi erunt haec acroaseis!

    ReplyDelete
  3. Gaudeo haec documenta posse cuidam esse usi. Coepi enim congerere nonnulla quae mihi videbantur utilia una in pagina, quod vidi nonnullos alios iamdudum fecisse.

    ReplyDelete