2012-06-05

De pretiis sortium Sinensium

Numina feruntur commercium sortium et syngraphorum negotia regere duo: caeca Fortuna, mundi et hominum spei metusque ludificatrix; et Mercurii manus indeprehensibilis, cuius nomine alii laudant eam rationem minimo emendi et maximo vendendi qua aequum pretium a negotiatoribus libere pactum moderet tam copias rerum quam earundem cupiditatem, ut sine regiminis interventu res efficacissime inter cives dispertiantur, alii tamen simplicius invehuntur in furtivam manum argentariorum quae in unoquoque negotio aliquid surripiat de omnium civium crumenis.  Utrumque autem numinis nomen potest invocari ad id explicandum quod heri, Iunii mensis die quarto, apud Sinenses accidit: nam index sortium Sanhaevensis delapsus est pretiorum punctis 64.89.

His ipsis numeris, si primi digiti sic seiuncti sint ut 6.4.89 legatur, quartus dies sexti mensis (i.e. Sextilis sive Iunii) anni 89i sive 1989i indicatur, quo die, abhinc annos viginti et tres, in Tiananmenis sive Portae Pacis Caelestis platea, regimen communistarum ius civile suppressit et militibus imperavit ut reclamantes discipuli, qui cum Hu Yaobang consentirentur et censerent rempublicam reformandam necnon libertatem dicendi promovendam, opprimerentur et a platea amoverentur.  In proeliis vel stragibus quae in platea ipsa et viis circumiacentibus gerebantur, feruntur saltem trecenti discipuli esse interfecti.

Porro huius anni eodem die Lunae quo ab indice 64.89 puncta evanuerunt, eiusdem indicis valor eo tempore quo bursa ad negotia gerenda erat aperta ad 2346.98 puncta steterat, quo numero nonnulli altiorem significationem petentes volunt intellegere 23 annos post 4-6-89 (numeris ultimis, quibus annus indicari fertur, sicut iis mensis et diei inversis).

Hi numeri 23 et 6489 et similes vetantur in Sina: non enim possunt homines per rete universale, quod non tam universale est apud Sinenses nec liberum sed potius multis regulis speculatoribusque obsaeptum, hos numeros quaerere nec legere, ne vel mentionem offendant de reclamatoribus ad Pacis Caelestis Portam caesis factam.  Ob quas regulas nec potuerunt cives Sinenses per rete ordinatrorum legere de pretiis sortium heri Sanhaevae pactis.

Dicunt, qui hunc numerorum lusum Fortunae ascribunt, id casu esse effectum neque inesse in his numeris ullum reclamandi vestigium.  Qui tamen ad Mercurii potestatem spectant, potius vident criminis nomen memoratum et in Sinensium regimen hodiernum delatum.  Potest, secundum hos, fieri ut aut manus quorundam argentariorum et negotiatorum sic tot sortes certo consilio in antecessum icto vendiderint et emerint ut indicis pretium consulto esse ad 2346.98 mane statutum, vespere autem 64.89 punctis demissum; aut aliquis ordinatralis artis peritus pretium fraudulenter adulteraverit ad eundem effectum.  Utraque harum explicationum, si vera est, nuntium regimini mittit: aliquem (aut mercatores aut ordinatri peritus) praeter regimen posse res pecuniarias moderare atque ita ad libitum augere deprimereque ut agant contra regiminis voluntatem.

Dubitamus ne possit Sinensium regimen discere utrum Fortuna an Mercurius sit culpandus, neve, si sit Mercurius, utrum consilio mercatorum an unius cuiusdam civis ordinatris dediti, quamquam non dubitamus quin magistratus diligenter in has quaestiones inquirant.  Hodie autem non solum numeri memorati nunc vetiti feruntur per interrete Sinense sed etiam nomina bursae Sanhaevensis et indicis eius pretiorum.  Orator porro huius bursae a diurnariis de omnibus his rebus interrogatus negavit sollicitus se habere quod diceret: orator igitur prudens.

No comments:

Post a Comment