2012-06-22

De quattuor generibus sanguinis

Integri vitae et sceleribus puro sunt semper praemia: inter quae numeratur hoc, quod licet λειτουργίαν facere sanguinis effundendi non hostium proeliis et bello (quod sceleribus vix satis purum esse saepe dicitur), sed sui pro suis civibus medica manu et acu siphoneque, quibus mortalis sucus in saccum colligatur in usum aegrotantium. Hoc officium post interrogationis ritum illis creditur qui numquam meretricum consuetudine fructi sunt nec pathicorum cinaedorumve voluptatibus, qui vena numquam corrumpuerunt stupefactivis venenis, qui intra annum praecedentem non sunt stigmatibus notulisve compuncti, qui non nimis diu in Europa (et praesertim in Gallia Britanniave) commorabantur, qui nullo in carcere sunt umquam inclusi. Insigne igitur est honestae vitae posse sanguinis donum—quod dicitur donum esse vitae ipsius—offerre civibus, atque a plerisque civibus hoc expetendum praemium avide quaeritur ex anno duodevicesimo, quo inter se certantes festinant adolescentes bracchia sua praebere medicis qui gymnasia statutis anni temporibus visitant. Memini ipse quanto gaudio commotus sim prima vice qua mihi liceret cum amicis a schola paulisper abesse ut ad gymnasii palaestram nos conferremus sanguinis dandi causa, necnon quanto pavido horrore angoreque perculsus sim cum coram amicis medica mihi dixisset corporis calores ad febrem vergere, quod posset morbum indicare quo negaretur mihi donoris honos. Id nonnumquam mihi, ut apparet aestiva natura praedito, accidebat, sed thermometri periculum bis terve subeunti semper contigit ut calores intra normas reducti sint et licentia data sit ut sanguinem effunderem. Immo hoc etiam hodie accidit, eodem cum eventu, et post donationem tandem factam honoris fasciam in bracchio supra acus punctum vinctam haec verba scribens gero.

At, cum de sanguine cogitarem, ad memoriam revenit disciplina Iaponica, qua hominum varii animi dividuntur in genera secundum sanguinis qualitates, quae litteris A et B indicantur; pro iis commixtis litterae AB dantur necnon O vel 0, quod est nihil sive neutri generis, si et qualitas A et qualitas B desunt. Congessi igitur ego variis ex indicibus et documentis per rete universali sparsis quae qualitates unicuique generi tribuantur et qui homines in exemplo uniuscuiusque generis habeantur: unde tu, lector attente, invenies multa haud inter se competentia vel etiam secum repugnantia, ut hoc: quod Adolphus Hitler debuit esse qui paci faveret.

Quattuor genera sanguinis et humanae mentis, quae feruntur.
Genus
(Persona)
Qualitates Meliores Qualitates Peiores Exempla
O
(Miles)
amabilis, amicus, qui semper in omnibus rebus optimum eventum exspectet, qui sciat quomodo homines inter se potestatem exercere soleant, qui periculum petat acerbus, superbus, zelotypus, qui se nimis amet, qui non velit aliis obtemperare Elizabetha regina Britannorum, Elvis Presley, Frutex, Ronaldus Reagan
A
(Agricola)
diligens, ingeniosus, intentus, patiens, prudens, urbanus, qui malit pacem et ordinem inter homines servare, qui legem consuetudine anteponat, qui artibus alios excellat fastidiosus, pertinax, anxius, reconditus, qui fidem aliis non tribuat nisi cum difficultate Adolphus Hitler, Britannia Spears
B
(Venator)
activus, elatus, fortis, ingeniosus, qui possit modos agendi novos excogitare, qui perficat quae incepta sint avarus, effrenatus, immisericors, negligens, rusticus, qui non velit aliis obtemperare Acira Kurosava, Paulus McCartney
AB
(Humanista)
amicus, benignus, liberalis, prudens, ratione praeditus, serenus frigidus, mente quasi divisa, mobilis, negligens, obliviosus, qui malit in fabulis quam in mundo versari Benedictus Obama, Iohannes Kennedy, Iacobus Chan

Suspicamur haec quattuor genera, sicut duodecim genera hominum siderum signis notatorum, per se nihil habere cum veritate commune neque in vera scientia naturae rerum ullum fundamentum, sed nonnullius momenti esse iis, qui incumbant in litteras, ut quae potius ab hominum erroribus sapientiaque quam naturae casu oriantur: nam facile potest fieri ut haec quattuor animorum genera in pelliculis et libris reperiantur, ubi eadem generum ratio naturas mentesque personarum explicare habeantur. Possumus porro homines, qui huic rationi hominum in quattuor genera dividendorum credunt, melius intellegere si etiam intellegaverimus quomodo ipsi de aliis hominibus cogitare soleant.

At, quod ad amorem spectat, (in fine enim omnis divisio hominum ad amorem et odium, spem et metum spectare feruntur) omnes homines debent, secundum hanc sanguinis superstitionem, amatores amasiasve petere aut eiusdem generis ac sui aut AB, unde sequitur ut semper bene conveniat inter homines AB sanguine praeditos et alios omnium generum: quas regulas possumus sic tabulatim disponere:

Quae genera cum quibus generibus optime commisceantur
O A B AB
O
A
B
AB

Nemo, ut facile e neminis natura coniectari potest, est littera O insignitus, sive neutro AB factore indicatus, et Rhesi factore carens sive negativus.

5 comments:

  1. Maxime exhilaratus sum ab exemplis. Haec est re vera haec cultura popularis (pop culture) qua maxime carent philologoi et quam maxime puto aptam ad docendum. Bravo!

    ReplyDelete
  2. Atque ego, ut etiam facile e mea natura mirabunda coniectari potest, sum littera O insignita, semper autem positiua.

    ReplyDelete
  3. Ego ipse, ut verius tibi, Alexandra, confitear, suspicabar te potius Humanistarum sanguine praeditam esse quam militum: non quod ulla militaris fortitudinis parte videris carere, sed quod constat te benignitate, ratione, prudentia abundare.

    Quod ad docendum pertinet, de quo Alexander mentionem fecit, nonnihil virtutis potest in hoc inveniri: quod forsitan discipulis bono exercitio sit qualitatum nomina expiscari et in tres quattuorve genera partiri exemplis iam definita. Sic discipuli possunt "venatorios" affectus et mentem Didonis (ut exemplum afferam illius quae cum Aenea sit venata!) describere verbis Vergilianis inter Aeneidem vel Ovidianis per Heroidum epistolas indagandis aut suo arbitrio et ingenio excogitatis.

    ReplyDelete
  4. Quod ad sanguinis qualitates pertinet, in lycaeo meo, ut recordor, singuli discipuli in horis biologiae discendae scrutati sunt genus sanguineum suum. Si scrutatio mea recta erat, mihi est A! Magister insuper nos docuit praeter ABO exstare varios modos sanguinum distinguendorum atque nusquam animos a generibus sanguineis affici posse. Itaque, ex supersutitione supra narrata, quae latissime apud nos et hodie invenitur, sciri possint quanti discipuli praelectiones non auscultarent dormientes.

    Ceterum, mea sententia fieri potest, ut accidat "mutatio per se praedicta", ut ita nominetur, quae in bursa persaepe perspici dicitur. Scilicet, si aliquis credulus multoties audit verba ut "Tibi est sanguis A, idcirco es diligens.", incipit cogitare se verum ita esse atque omnia diligenter agere conari. Ex quo is verum diligens fit.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Recte mones hominis animum minus constare e "natura" et magis e voluntate et consuetudine et exercitatione—naturae enim nomen in dies iuste diminuitur, cum homines scientiae naturalis docti nova discant de cerebro eiusque facultatibus. Puer si identidem audiverit se diligentem esse, credens fiet etiam diligentior; et ex altera parte, si semper audiverit se negligentem esse, credens omnium obliviscetur. Inde autem tota scientia institoria et praeconiorum, qua homines doceantur cupere emere consumere: nam unguentum emet qui audiverit, "Urbani viri hoc unguento utuntur; urbani viri feminas hoc unguento alliciunt; nonne tu etiam es tam urbanus quam hi viri? nonne tu quoque es in talium feminarum deliciis?"

      Delete