2012-07-14

De argentariis et ludis Olympicis

London 2012 olympic coins gold proof 5 pound

Inter alia quae nunc fiunt studium aliquatenus mihi movent ludi Olympici mox in Britannia habendi.  Hoc dico non quia magnopere mei intererit de ludis ipsis, quos numquam antea solebam diligenter sequi (quamquam confiteor me anno 2008º immoderate favisse Andreae Baculae Croatensi in ludo tenesiae mensalis—sperandum est Tian Yuan posse hoc anno palmam ferre), sed quia spectacula ipsa placent et studia spectaculorum. Gavisus igitur sum cum nuper legerem argentarios apud Goldman-Sachs, homines qui feruntur esse rerum oeconomicarum periti (etiamsi satis constat eos esse artis furandi peritiores) et qui adhuc credunt se posse iisdem oeconomicis theorematibus in antecessum vaticinari consilia humana, nonnihil hariolari de ludis Olympicis.  

Quo in documento quadriginta paginarum et numeris referto sententiam refellunt hanc: "Difficile est mente effingere oeconomicas quantitates variabiles posse etiam incipere describere illam peritiae peculiaris et animi perseverantiae et cupidinis vim quae athletas impellat ad facta praeter humanae imaginationem fortia unde fabulae Olypmicae nascantur" (8). Goldmanenses enim potius credunt athletas validius exerceri inter gentes quae ipsae sint fisco validiores, utpote quae fisco innixae magis possint artibus humanis munire naturae fortitudinem. Ad quam refutationem probandam conferunt numeros praemiorum a variis gentibus latorum et earundem gentium redditus, quibus ostendunt ditiores adeo saepius palmas ferre ut anno 2008º dimidiam partem honorum inter tantummodo decem respublicas esse partitam.

A medio saeculo vicesimo usque ad annum 2008um locupletiores respublicae multo saepius laudabantur canois regendis, urinatione, gladiatoribus battuendi certaminibus, natandi arte, tenesia mensali (ut patet e Sinensium victoriis anno 2008º!). Ex altera parte, Oxoniensis ludus socceri (quem nonnulli vocant ludus pedifollis sive pediludium) et triplex certamen natandi, currendi, birota vehendi aptiora videntur esse pauperibus, ut qui his in ludis ditiores antecellant.1

Porro illa respublica cuius felicitas tanta est ut liceat intra suos fines ludos celebrare—id est, ut possit et velit magnam vim pecuniae solvere ad ludos habendos—suas laudes videt multiplicatas et multo plura praemia in ludis sibi vindicat quam si ludi alias celebrarentur.

Harioli igitur Goldmanenses praedicant hoc anno quoque fisci aurum in aurea nomismata versum iri:

Goldmanensium Vaticinatio Olympico (p. 11)
RespublicaNomismata OmniaNomismata Aurea
Civitates Foederatae 108 37
Sina 98 33
Russia 74 25
Britannia 65 30
Australia 46 15
Germania 41 14
Gallia 41 14
Corea Meridionalis 31 10
Italia 30 10
Ucrainia 27 9
Iaponia 26 8
Ruthenia Alba 19 6
Hispania 19 6
Canada 19 6
Brasilia 18 6

 

Numerantur igitur inter decem felicissimas respublicas quinque gentes G7 nuncupatae (C.F., Britannia, Germania, Gallia, Italia), duae inter BRIC habendae (Sina, Russia), una de proximis-11 sive N11 (Corea Meridionalis), una alia iam institutis aucta (Australia) et altera crescens (Ucrainia). Hae decem gentes feruntur a Goldmanensibus plus dimidiam partem omnium praemiorum laturae, quamquam plus ducentae gentes nomina certabunt: vicesima igitur pars (5%) rerumpublicarum dimidiam partem (50%) honorum accipiet.

Nihil sub sole novum: nam quid aliud fiebat inter Graecos antiquos? Certabant divites, sicut Alcibiades, non suis corporibus sed conducticiis athletis, ad suam gloriam—id est suae pecuniae gloriam—ad caelum tollendam.

Postremum rogant Goldmanenses utrum melius sit singulis Europaeis gentibus separatim certare in ludis Olympicis an in unum congregatis unam ostendere mundo faciem Europaeam. Nullum responsum firmum fatentur se posse reddere, sed monent Germanos post occidentalem partem (BRD) et orientalem partem (DDR) in unam Germaniam coniunctas multo minus valuisse quam pars Communistica per semet ipsam: itaque facile posse fieri ut una Europa minus in ludis vigeat quam multae respublicae Europaeae.

Quibus dictis, ut omnia summatim recenseamus, didicimus hodie duas res:

  1. Pecunia adiuvat.
  2. Argentarii Fures Goldmanenses somniant de numismatibus aureis argenteisque surripiendis.

Et iuvat meminisse carminis quod scripsit Petrus Coubertinus, ludorum conditor Olympicorum:

O Sport, Du bist die Gerechtigkeit!
Vergeblich ringt der Mensch nach Billigkeit und Recht
In allen sozialen Einrichtungen;
Er findet beide nur bei Dir.

O Lude, tu es Ius!
Frustra quaerit Homo aequitatem et iustitiam
In omnibus institutis publicis;
Utramque invenit modo apud te.

Sed plus aequitatis inveniet dives quam pauper.

In aliis nuntiis referuntur nostris athletis induenda esse vestimenta a Sinensibus facta necnon pilei nimis Gallici cum pompa certantium in amphitheatrum incedat.  Ob quam causam reipublicae Senatores nunc excandentes censent ista vestimenta comburenda.


1 Goldmanenses non videntur rationem habuisse de discrimine inter greges virorum et feminarum: sed e quattuor certaminibus feminarum quae sunt celebratae, ter aureum, semel argenteum praemium tulerunt Americanae, quamquam viri Americani non ex anno 1904º ullam laudem acceperunt.  Nam ludus pedifollis sive soccer apud Americanos habetur in pretio tantum a pueris feminisque, cum viri debeant aliter se exercere. Germanae autem quoque multo melius se gesserunt hoc in muliebri ludo quam Germani, nam feminae Germanicae ter, viri semel aeneas laudes meruerunt. Itaque videntur ditiores gentes posse etiam hoc in ludo aequissimo iniqua commoditate frui propter fiscos pleniores.

4 comments:

  1. Pugnabitur ergo inter USA et Seres de potestate mundi.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Certabitur inter amicos, qui commercio et pace prosperitatis fruuntur, de praemiis ludorum. :)

      Delete
  2. O miram rerum conuenientiam! Apud nos miseros multi putant uestimenta quoque comburenda esse Olympica, sed pro certo non habeo utrum comburenda sint quia a societate Italica Russicaque facta sint an utpote quae sint foedissima! Etiam pauperis placet atque aequum est eleganter uestitos et ueste propria indutos prodecere ad Olympiorum solemne ludicrum.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Siamkiamenses sive Hongcongenses videntur soli in utroque orbe terrarum qui vestimenta elegantia sibi potuerint invenire: nam Austalienses eligerunt colores pessimos, et de Iaponicis vestimentis nescio quid dicam, et Corea videtur viris dedisse thoracum collaria pessimo in modo inverta (quamquam maxime placent illa petasorum genera duo quae gerunt feminae Coreanae, sed fortasse non recte nec iuste eos petasos aestimare possumus propter pulchras facies feminarum et praesertim affabilem risum illius quartae a dextra parte stantis).

      Delete