2012-07-16

De veris ludis in Oppido Olympico celebrandis: sententiae

Cum tempus mihi desit et academicae nugae mihi supersint (aliud enim commentationis caput est ante Kalendas Augustas scribendum), debeo perbreviter lingua Latina frui hac in pagina, quo plus possim temporis terere stultis rebus Anglice scribendis et sub bibliotheca sedendo sine solis lumine. Itaque Senecae patris rationem insecutus per dies nonnullos nudas sententias belle dictas diversis e fontibus sumam excipiamque sine solitis et longis et taediosis commentariis.

Fons: "De veris ludis in Oppido Olympico celebrandis, qui nullo televisificio instrumento ostendentur." (per ESPN; hae igitur sententiae fortasse Stanislao Varsaviensi praecipue arridebunt, quippe quae ex actis diurnis sumptae ad vera verorum ludorum delectamenta pertineant).

Sententiae:

  • Ioshua Lacatus: "Lupanar mehercule constitui in oppidulo Olympico! Numquam in tota vita tantum videram stupri."
  • ESPN: "Inter anni bismillesimi ludos Sydneienses, septuaginta millia membri virilis tegumentorum non suffecerunt, qua de causa alia poscenda erant viginti millia; inde perpetuo iussu centena millia tegumenta singulis ludis Olympicis praebentur."
  • Brandia Castaena: "Versae vidimus duos lusores manufollis Gallicos tantum calceis, tibialiis, lumbaribus, focalibus, petasis indutos et in triclinii mensa stantes inter se prandium partiri."
  • Iuliana Kintnera: "Italos praecipue esse illecebrosos."
  • Iohannes Godina: "Sicut Campis1 discis non nimis rogare."
  • Beraudus Greer: "Si inveneris quam tu diligas et quae te diligat, illo temporis puncto totus mundus tibi videbitur perfectus, et tu bene certabis."
  • Quaedam athleta Americana: "Poteris quidlibet nancisci, si nomisma ostenderis."
  • Carria Sheinberg: "[Athletae Germani] me certiorem fecerunt se mihi tradituros suum aureum [praemium] pro omnibus generibus aliarum gratiarum."
  • Gregorius Louganis: "Ludis absolutis, tota nobis diaeta constabat e caviaro, vodca, vino Campanico.  Insanum erat."
  • Item: "[Russi] Propter vitam communem, magis aperte ostendunt inter se affectus, id quod ego hausi, cum modo tunc inciperem cognoscere quis essem. Sed unum Sovieticum praecipue intuebar, in cuius sinu recumbebam: nam solebamus amplexibus frui. Sentiebam me sic esse tutum." (mirum inter Communistas et Capitalistas amorem)
  • Alicia Ferguson (Australiana): "Quis umquam putaverit oppidi suppellectilia flammis datura alimenta tam apta?"
  • Ministra aeronautica, cum didicisset multos suo aeroplano vehi Americanos domum redientes: "Dominae dominique, quicumque vestrum voluerint dormire, sellas capiatis in antica parte aeroplani: omnes alios ad puppes cum Olympicis."
  • Riannus Lochte: "Ludis praeteritis fuit mihi amasia, quod me paenituit. Nunc non iam occupatus censeo Londinium fore mihi gaudio."

Mag nb olyrings 576


Campis] Campi urbs notissima, quae Americanorum sermone vocatur Las Vegas, in Nivata civitate sita, etiam saepissime vocatur "Urbs Peccatorum" propter meretrices et aleatorios ludos et oblectamenta omnium generum sed praecipue sordida. Inde ortum est adagium inter Americanos vocitatum, "Quod Campis factum sit, Campis maneat," quod dicitur inter conscios quibus in animo est quoddam scelus sibi admittere, quod numquam postea confiteantur esse factum. Belle igitur hic positum est Camporum nomen, nam, quamquam ludi Olympici sunt quam maxime publici, quos quasi gloriae honorisque fontes avidissime intuentur omnes totius orbis terrarum homines, "veri" tamen "ludi" (ut vocantur) qui in Oppido Olympico fiunt, quasi lutea flumina dedecoris, sunt res quam maxime privatae… nisi, ut apparet, Germanis, qui feruntur malle in "veris ludis" certare gregatim.

No comments:

Post a Comment