2012-07-12

"Leonem ex unguibus aestimare"

Hoc in mentem venit cum novissimam Angelae Mercelis oratiunculam spectarem, quippe in qua pellicula staret Cancellaria digitis solito more pressis, et animadverterem multos alios nuper eodem modo esse depictos. Omnes enim his diebus videntur Angelae gestum in pretio habere, quamquam confitendum est ex his omnibus, ut qui plerique magis sollicitati manuum positionem elaboraverint, solum Demitrium Medvedevum eleganti quadam facultate se gerendi didicisse Mercelianos digitos sibi sic aptare ut speciem omnino naturalem sumpsisse videatur. Quid autem in mentem venerit Catharinae Elizabethae ducissae Cantabrigiensi cum manibus sic formatis sed prae se nimis longe tentis spatiari conaretur, dubito ne etiam illa possit explicare.

No comments:

Post a Comment