2012-07-02

De otia


IMG 3716 2

Otiam?

Kurfess, Alphonsus.  1920 (iterum typis editum anno 1930º).  C. Sallusti Crispi Epistulae ad Caesarem Senem De Re Publica.  Lipsiae, in aedibus B.G.Teubneri.

Nescio quis puer variis coloribus (hac in pagina rubro) primas quorundam verborum litteras ornaverit: nec qua ratione, nam plerumque rubra sint nomina substantiva,"lubebat" vero verbum temporale.  Pronomina primae personae omnes viridis curvis notantur, nisi quod nonnulla sic indicata aut non primae sunt personae, aut non sunt pronomina  Paene igitur videtur inesse in his lineolis annotationibusque quidam sensus, quaedam ratio… donec exceptiones animadvertis ad quamlibet regulam explicandi causa effictam scatere, dein consitituis rem deponere et ad alias maioresque animum vertere.

No comments:

Post a Comment