2012-08-01

Itineris Imagines

Inter Nusquamiam et Nusquamiam iacet Nusquamia.

In Tyrannum

Pisces caffeam bibentes, omina fausta et vates muti.

Sapiens felis te intuetur.

Locus amoenus, ubi placet lexicon legere.

Deambulatio vespertina inter equos et anseres et cicadas, naturae rerum vates haud muti.

Maximum proelium inter minimos.

Procella in urbem impetum facit: sirenae monitoriae mox canent, quibus pauperes extra argentariam mendicantes sciant sibi ante in antrum esse fugiendum quam Iovis fulgor et Iunonis imbres et magi cuiusdam turbines se abripiant.

Pone turrim tempestas; ex altera parte sol.

Nescio quid sit, sed dicitur esse arte factum.


No comments:

Post a Comment