2012-08-13

Olympia Nomismata Floridensia

Certaminibus Olympiis absolutis, gentes mundi nunc recensent et numerant nomismata et suos victores laudant: sed nuper a diurnariis rogatum est quid fieret, si Studiorum Universitas Floridensis (nec tota civitas, sed una solum studorium universitas) a Civitatibus Foederatis secessisset et suo Marte iureque certasset Londinii. Nam athletae Floridenses non solum ludo pedifollis Americani (qui non inter Olympia numeratur) sunt insigni, sed etiam magis noti sunt propter artem natandi, qua unusquisque Floridensis a cunabulis exercetur. Ryan Lochte, natator praeclarus qui hoc anno bis aureo, bis argenteo, semel aeneo nomismate est honestatus, apud Floridenses tam studia colebat quam piscinam, necnon Dana Vollmer, Elisabetha Beisel, Conner Dwyer. Porro duae pedilustrices1 Americani gregis, Erica (sive Heather) Mitts et Maria (Abigail) Wambach, inter Floridenses potius numeratae essent si nomen Americanum esset deletum, et tertia quoque Melania Booth si pro studiorum Universitate potius quam pro Canada republica certasset. Immo, si omnes athletae qui ad studiorum universitatem Floridensem docebantur potius pro ipso instituto a Civitatibus Foederatis seiuncto et sui iuris reddito certassent potius quam pro suis rebuspublicis, tot nomismata aurea tulissent quot Iaponia et Australia et Kazachstania. Sine his Floridensium discipulorum praemiis, cives Americani septem et octoginta tulissent honores, Sinenses duodenonaginta: itaque sine studiorum universitate Floridensi a Sinensibus essent Americani victi uno nomismate.

Si Studiorum Universitas Floridensis ipsa esset respublica sui iuris quae in certamine Olympio certaret
Nomismata
Aurea Argentea Aenea Omnia
Iaponia 7 14 17 38
Australia 7 16 12 35
Corea 13 8 7 28
Italia 8 9 11 28
Batavia 6 6 8 20
Ucrania 6 5 9 20
Studiorum
Universitas
Floridensis
7 6 6 19
Canada 1 5 12 18
Hungaria 8 4 5 17
Hispania 3 10 4 17
Brasilia 3 5 9 17

Nomismata a Floridensibus lata
Athleta Floridensis Civitas Ludus Nomismata
Aurea Argentea Aenea Omnia
Ryan Lochte Americanus natatio 2 2 1 5
Dana Vollmer Americana natatio 3 3
Elisabetha Beisel Americana natatio 1 1 2
Connor Dwyer Americanus natatio 1 (cum Lochte)
Erica Mitts
Maria (Abbia) Wambach
Americanae pedifollis 1 1
Christianus Taylor Americanus saltus 1 1
Guilliamus Claye Americanus saltus 1 1 2
Geofridus Demps Americanus cursus 1 1
Antonius McQuay Americanus cursus 1 1
Melania Booth Canadensis pedifollis 1 1
Lisa Raymond Americana tenesia 1 1
Noviena Williams-Mills Xamaicana cursus 1 1
Omnes varii omnes 7 6 6 19


pedilustrices] Nescio an fictum nomen "pedilustrix, pedilustricis" multum placeat, sed id legi apud alios me doctiores. Pedifollis Europaeus habetur apud Americanos ludus magis feminis puerisque ideoneus quam viris, qua de causa "pedilusor" apud nos raro auditur (nec tales ludi inter mares certati saepe televisifice ostenduntur, quamquam feminae propter peritiam huius ludi nonnumquam laudantur).

No comments:

Post a Comment