2012-10-26

De arboribus Sapphicis et Floridianis

Dīves Autumnus folia arborum nunc
orbe in alterō locŭplētat aurō;
vestit at truncōs cyanī colōre
Flōridiānōs.

In aliis terris autumnali tempore arborum folia aureo colore imbuuntur; apud nos tamen non folia mutantur, ut quae semper vireant, sed ipsi arborum trunci ramique, qui contra aureos veteris orbis mores imbuuntur cyani potius floris lapidisve colore. Haec enim est Florida.

2 comments:

  1. Pulchre! Sed arborum truncos ramosque colore tingere siue caeruleo siue aliis non est mos tantummodo Floridensis. Australianus artifex quidam et nomine Graecus et natu Aegyptius caeruleas arbores pinxit necnon quidam Hispanus Vasconicus siluam Omae multicolorem .

    ReplyDelete
  2. Miror Australiensem voluisse perversam Floridae naturam imitari; sed perplacet illa Bosca Vasconica.

    ReplyDelete