2012-12-18

De donis in Christi Nativitatem emendis

Quoniam adest "illud anni tempus" quo dona amicis cognatisque sunt emenda, visitavi civitatem Sancti Augustini, quippe quae maior et urbanior sit quam oppidulum nostrum palustre, ut aptiora dona quam cervisiam et serpentes alatas invenirem. Alias res quae inveni, lucis ope descripsi depinxique et infra apposui, ut tempus tererem quo deberem potius aliquid academicum scribillare.

Cum Irisatus pulchram stropham Sapphicam de bacillis "Pocci" vocatis panxisset, de illis dulciolis cogitabam dum per civitatem Sancti Augustini deambulabam: et exempla, quamvis Iaponicis cuppedinibus elegantibus tenuibusque rudiora, inveni. Nam Floridensis civitas oblectamentis non caret, dummodo non nolueris ea crasso coloniae manu potius parata quam exacta machinarum elegantia.

Sed propter hiemalis diei calores et solem malui glaciem edibilem poscere, quam inveni Christi nativitatis coloribus ornatam et menthae sapore praeditam.

Ubique in festiva civitate inveni signa ornamentaque Christi diei natalicii propria, ut has arbores, quae Tannenbäume Germanice dici feruntur, et corollam quam in sinistra huius imaginis parte conspicis de palo lanternario suspensam.

Horti quoque festivam speciam praebent: nam non solum prasino colore et cerasino sunt plantae ipsae, sed etiam columnae truncique palmarum rubris fasciis circumligantur.

Neque deerat Pontius miles fortissimus, qui me comitatus est salutis causa, ut gladio armatus barbarorum sagittas et crocodilorum dentes arceret.

Inveni et hortos publicos in Civitatibus Foederatis antiquissimos: nam conditi erant sexto decimo saeculo (anno 1573º quo exactius omnia ennarrem) ut plaza sive plateae civibus essent in media urbe. Hoc tamen monumentum, quod in imagine depingitur, multo recentius est, sed eius memoria nihilominus videtur relatu digna. Anno enim 1812º, nuntiatum est novam regiminis formam, quae constitución sive constitutio vocabatur, esse Gadibus (q.e. caput Hispaniae) conditam; decretum esse ut per totum Hispanorum imperium in civitatum plateas novum nomen Plaza de la Constitución imponeretur ac monumenta ad nova iura libertatemque memoranda statuerentur. Quae laeti cives Sancti Augustini anno 1813º fecerunt, et novo monumento novaque constitutione gaudebant, et calido Floridae sole frui pergebant. Sed insequentis anni mense Septembri infaustus nuntius Havana advenit qui referret constitutionem esse eversam, tyrannidem esse restauratam, edictum esse ut per totum imperium omnia constitutionis monumenta tollerentur; quae mandata cives aegre ferebant. Irati igitur recusabant quominus tyranno obsequerentur eiusque iniustis imperatis parerent: qua de causa usque stat hoc monumentum atque hortis nomen usque manet Plaza de la Constitución. Hoc monumentum a civibus fertur unum esse et solum in utroque orbe terrarum quod ex eo tempore restat integrum et illaesum et intactum. Nescio vero an haec omnia sint vera an tantummodo fabulae, nam Floridensibus numquam est credendum.

Haec verba in monumente latere leguntur.

Prope monumentum et hortos est basilica Sancti Augustini, quae etiam vocatur prima basilica (fortasse quod civitas Sancti Augustini urbs prima habetur condita inter eas fines quae nunc Civitatum Foederatarum vocantur). Hoc tamen aedificium multo recentius est exstructum, sed prima ecclesia in eodem loco condita erat saeculo sexto decimo (nam Franciscus Draco pirata Anglicus primam ecclesiam flammis excidit anno 1586º).

Identidem renovata est ecclesia, quae hodie speciem insolitam praebet variis et diversis elementis commixtis: in pariete, ut exemplum afferam, inveniri potest (ad sinistram partem) sigillum Americanum, cuius aquila tam olivam pacis quam tristis belli sagittas unguibus tenet.

Supra ianuas sunt Pontificis Maximi et Anglice Loquentis duae claves, supra quas et positum est signum Sancti Augustini, in quo cor humanum sagitta transfigitur.

Horologium tamen in turri situm suo munere non fungitur, cuius manus semper aut meridiem aut mediam noctem indicant.

Sed in turri etiam est aliud horologium, quod non potest deficere, dum sol in caelo satis elate rideat. Legitur et tritus ille horologiorum titulus "PEREVNT ET IMPVTANTVR," qui plenius apud Martialem reperitur:

Si tecum mihi, care Martialis,
securis liceat frui diebus,
si disponere tempus otiosum
et verae pariter vacare vitae,
nec nos atria, nec domos potentum,
nec litis tetricas forumque triste
nossemus, nec imagines superbas,
sed gestatio, fabulae, libelli,
campus, porticus, umbra, virgo, thermae:
haec essent loca semper, his labores.
Nunc vivit necuter sibi, bonosque
soles effugere atque abire sentit,
qui nobis pereunt et inputantur.
Quisquam vivere cum sciat, moratur? (5.20)

Iuxta ecclesiam Sancti Augustini sita est altera Sancti Dollari (nam Wells Fargo est taberna argentaria), quae quoque propter festivum anni tempus ornatur luminibus Sanctae Electridis.

Illud aedificium conspicitur pone hoc brumae signum, quod est pomum Sinicum sive arancium.

Barbari tamen Floridenses plerique nec Sanctum Augustinum nec Dollarum nec Electridem colunt, sed turpia numina "Tici."

2 comments:

  1. Gratias pro lustratione tua scribenda tibi agimus.

    ReplyDelete
  2. Hactenus nescivi dulciolam ejudem generis extare magnitudine tam majorem! Discipulus cum essem semper esuriens,edere voluissem.

    ReplyDelete