2012-12-17

De Shinzo Abe ad summum magistratum promoto

Shinzo Abe1

Maximi momenti in actis diurnis nuper relatis nobis videtur novum regimen in Iaponia suffragiis creatum, cui praefectus erit Shinzus Abe, qui abhinc annos quinque summo magistratu se abdicavit. Notissimus est ille Shinzus propter rationem fiscalis dinumerationis laxandae, quae et quantitativa pecuniae laxatio vocatur. Hoc quondam insolito consilio pecunia ex nihilo fit qua bona ab argentariis emantur, quo liquidiores fiant argentariarum rationes et capaciores pecuniae commodandae; effectus autem huius consilii est ut valor pecuniae aliquatenus deminuatur, quod utile est ad aes alienum solvendum et mercaturam externam augendam (nam quo vilius fit ut merces domi conficiantur, eo vilius et saepius eaedem foris venditantur). Periculum vero imminet ne, pecuniae valore nimis deminuto, pretia sic sine moderatione augeantur ut apud Zimbabuenses vel Vimarenses sit facta. Sperandum igitur est fore ut Shinzus res fiscales prudentissime curet, non solum ut Iaponia post nimis multos annos difficiles rursus valeat et floreat sed etiam ut validum exemplum nobis praeponat, quia Bernank argentariorum princeps, quondam dubius, nunc alacrem fautorem se praebet huius fiscalis laxationis, et verisimile videtur nos discipulos fore Shinzo magistro.

Gaudendum porro est Shinzum solacium invenisse in novissimis medicamentis: nam coactus est anno 2007º magistratu se abdicare propter alvi laxationem. Hoc novum medicamentum in usum venit apud Iapones propter auctum valorem eorum pecuniae, quo potuerunt emere societatem Helveticam quae hoc remedium parat.

4 comments:

  1. Mea sententia et laxatione pecuniae syllabica abuti debemus,ut civitas nostra pulchrius floreat.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Assentior tibi, et mea sententia omnis ratio fiscalis debet rationibus metricis obtemperare: nam mundus multo urbanior videretur si oeconomistae cogerentur se strophis exprimere Sapphicis.

      Delete
  2. Postquam commentationem legi, plura scire uolui de oeconomia Iaponica atque casu descriptionem inueni quae ad eam referebatur nomine "zombie". Quo nomine itidem oeconomia nostra est uocata. Vtrum appellatio idonea sit necne, admodum nescio ignara rerum argentariarum, sed indicium esse uidetur certissimum trepidationis ac terroris quem haud pauci Europaei patimur propter periculum pecuniarium moraleque discrimen nobis impendens.

    ReplyDelete
    Replies
    1. Quoniam argentarii se praebent anthropophagos et magos veneficae artis peritos, consequitur ut eorum monstra iuste vocentur zombii.

      Delete