2012-01-29

De Medo et eius sacculo nummorum

Medus in sacculo suo multos habet nummos. Quod Medus plus vult pecuniae captare, nummis suis cauponam emit ubi vinum venditet. Dein vero animadvertit fere omnes suos ganeones, ut qui temulenti sine quaestu nihil faciant nisi vinum bibant, non esse solvendo. Sed Medus est callidus caupo, et magno suo ingenio nisus novam excogitat negotia agendi rationem qua permittatur ut temulenti hodie bibant et quodam tempore futuro pretium solvant.

Medus igitur in tabulis scribit quot pocula unusquisque emptor bibat: sic creditor fit et suas merces fidei potestatique committit temulentorum, qui debita solvere olim debeant. Mox in omnium ore est fama huius novae rationis "nunc bibendi, postea solvendi," qua de causa in dies plures emptores, seu debitores, ad Medi tabernam adveniunt. Medus igitur omnium cauponum Romanorum maxima fruitur vi seu copia venditionis.

Quoniam Medus libertatem dat pretii in posteriorem quandam diem differendi, temulenti nullam causam habent resistendi quominus vini pretium certis temporis intervallis multo augeatur, e quo pretio aucto consequitur ut summa venditionis, ut in tabulis saltem scripta appareat, quasi ad caelum attollatur et ipsa sidera lambat.

Hoc animadvertit argentariae vicepraeses quidam, homo satis callidus qui sentiat haec emptorum debita esse potius credita et futura bona, itaque pecuniam si non dum in numerato habenda mox tamen numerandam. Statuit igitur ut limitatio crediti Medo tribuendi augeatur, quo plus possit pecuniae callidus noster vinarius mutuari ad vinum a mercatoribus emendum et temulentis vendendum, necnon quo plus faenoris e creditis nummis pariatur tabernae argentariae. Nihil periculi nec causam sollicitudinis hoc in consilio videt vicepraeses, quippe qui emptorum debita habeat pignori.

Quo facto vicepraeses propter calliditatem praemium sat magnum ab argentaria accipit.

Postea in foro negotiatores etiam callidiores callide inveniunt quomodo sibi praemia ingentia comparent emptorum debitis vertendis in nomina "Bacchicosyngraphas" pulchre nuncupata, seu brevius "BS." Debita enim uniuscuiusque emptoris in partes dividuntur cuius membra separatim iterum cum aliorum partibus colliguntur, ut in unoquoque fasciculo, seu nomine, collectae sint minutae partes multarum rationum; tandem haec nomina quasi secura et notis illis quasi magicis "AAA" inscripta in foro strepitose venditantur quae a stultis sed pecuniosis emantur. Et in foro emuntur novae hae BS multarum syllabarum et incertae significationis tamquam aurea Bacchi ipsius promissa caelitus delapsa.

Quae si paulo difficilius videntur tibi, care lector, intellectu, scito id consulto esse a callidis negotiatoribus factum: nam si quis in foro comperisset has Bacchicosyngraphas nihil aliud esse quam temulentorum debita, ne extremis quidem digitis—immo ne alienis quidem extremis digitis tangeret talia nomina quasi venenosa. Nihilominus propter multorum tam ignorantiam quam avaritiam, quae in humanis pectoribus solent sic ut uxor et maritus coniungi, pretium harum Bacchicosyngrapharum quam celerrime crescit et nomina BS fiunt merces carissimae nonnullis Romanis negotiatoribus.

Quibus factis negotiatores, qui Medi debita in Bacchicosyngraphas mutaverint, propter suam calliditatem ingentia praemia a suis argentariis accipiunt.

Quodam die, quamquam Bacchicosyngrapharum pretia pergunt gliscere, argentariae minister quidam periculo arcendo, homo taediosus cui taedioso officio est curare ne argentariae pecunia nimis periclitetur, censet tempus adesse quo rogatur ut debita a Medi temulentis conflata solvantur.

Sic Medo dicit.

Medus maxime sollicitatus et angore laborans efflagitat ut temulenti debitam sibi pecuniam solvant, sed hi, ut qui sint temulenti sine quaestu, non sunt solvendo.

Nunc Medus nullos nummos habet in sacculo.

Medus, cum non possit obligationes solvere, decoquit. Taberna clauditur et omnes ministri a Medo conducti de muneribus, quae non iam extent in taberna decocta, demittuntur.

Ea ipsa nocte pretia Bacchicosyngrapharum non tam deminuuntur quam caelitus recta via ad inferos ruunt, quarum aestimationis novem partes una cum noctis caligine tenebrisque, Apollonis clara veritate appropinquante, evanescunt. Pretia prolapsa cogunt negotiatores cito agere ut pecuniam alias locandam revocent ne ipsi decoquant. Pecunia igitur desinit per fori ambages fluere sed in uniuscuiusque argentariae fisco quasi in cadaveris venis coagulatur: liquiditate a foro sublata, omnia credita et omnia debita et, ut brevius dicam, omnia omnium civium negotia congelantur.

Mercatores vini, qui dilatam solutionem debitorum Medo benignissime dederant, etiam magnam partem pensionum seu stipendiorum emeritis dicatorum collocaverant in Bacchicosyngraphis. Quod ad tempus callidum videbatur; nunc vero hi mercatores in angustiis versantur, cum necesse sit non solum Medi nomen sine remuneratione de tabulis delere sed etiam novem partes perdere de pensionibus.

Mercatores igitur, qui nullos nummos in sacculis suis habeant, decoquunt. Horum maestus quidam Romanus, qui coactus sit tabernae claudere ianuas quam abavus tunc condiderat cum reges urbem habebant, propter dedecus se suspendit. Falerni autem agri emuntur a Belgis et Germanis, qui vineta caedunt quo facilius, aemula potione amota, cervisam suam Romae vendant. Omnes metuunt ne respublica titubans mox corruat.

Iovis tamen Optimi Maximi et optimatium gratia argentarii et callidi negotiatores servantur, cum sententia ex Senatu citius quam ipse Mercurius in forum volet: "videat Bernancius Calvus ne quid detrimenti reipublicae ditissimi capiant. E nihilo depromantur quam plurimi nummi, quibus argentarii contra liquiditatis defectum fulciantur" et, quod non dictum est sed subauditur, ut periculum a privatorum capitibus sine ulla condicione transferatur in commune: esse enim nostri socialismi negotiatorum insigne ut lucrum paucis privatis, ut de republica benemerentibus, reservetur dum iacturae et damna publicentur, cum omnes cives sint aequales fratres qui fratribus laborantibus auxilium debeant nostra in re publica. Porro qui aliter sentiant, istos esse tromocratas qui nostras libertates oderint.

Et argentarii et negotiatores callidi sine minimo pudoris vestigio gaudent, quippe qui ex hac largitione praemia sibi furentur adeo praeter omnem humanae aut divinae mentis copiam inauditas et invisitatas summas pecuniae effingendi ut hi verius possint dici non solum sacculos pecuniae plenos habere sed etiam montibus cocaini frui inter catervas meretricum et puerorum agmina conducticiorum.

Pecunia autem ad naufragam rempublicam servandam non revera e nihilo depromitur sed partim hodie comparatur novis vectigalibus abstrusis et celatis quae exiguntur ex sobriis civibus mediis facultatibus et ordinibus, partim tamen annis futuris ex infantulis et civibus nondum natis qui ne gustaverint quidem temetum, ne dicam Medi vinum, sed qui olim discent barbaram cervisiam haurire, si res sibi suppetiverint ad tantum luxum.

Medus ipse decoctus et animo fractus primo cervisiae se tradat, dein vero laqueo. Quod animadvertit callidus quidam negotiator, quem nec fallitur alterum iam se suspendisse; praesentiens igitur pretium funi mox auctum iri, totam anni copiam sparti emit ut monopolio seu toto annonae quaestu fruatur...

2012-01-11

De Iacobo Bond et Thoma Moro

Inter speculatores ficticios, quibus non solum datur sed etiam mandatur illud vitae genus quod non solum speciosa quadam elegantia sed etiam contra omnem hodiernam cultus, legum, humanitatis prudentiam potius caede, incastitate, periculo nititur, itaque, ut quod in virilem sed elegantem barbariem vergatur, a Britannis maribus quasi exoptata esse vita ducitur, notissimus est Iacobus Bond, a Iohanne Fleming confictus.  Secundum librum decimum a Fleming scriptum, cui titulus De Eius Maiestatis militia clandestina, gentiliciis in speculatoris illius armis inscribitur haec sententia: "Orbis non sufficit," quod de vera gente "Bond" vocata non ficte dicitur, nam saltem e saeculo duodecvicesimo Bondii hanc sententiam sibi vindicabant.  Verisimile autem est hoc elogium esse a Marci Annaei Lucani operibus sumptum, qui in quinto Bellorum Civilium scripsit haec:

Heu, quantum Fortuna humeris iam pondere fessis
amolitur onus! Sperantis omnia dextras
exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis:
iam certe mihi bella geram.

Quamquam Lucanum ut taediosum fere odio habeo, eius scripta nonnullius sunt momenti nobis, qui declamationes volumus legere Latinas, quod eius "bella…plus quam civilia" (ut antea dicebatur "plus quam civiliter" apud Ovidium, postea apud Calpurnium Flaccum "plus quam civilia cupientibus") saepe videntur cum declamatorum sententiis esse sic contexta ut iudicare non possimus utrum poeta a declamatoribus an declamatores a poeta sententias colligerent.  Nec videbantur declamatores qui inter artes renascentes florebant illud ignorare: nam apud Thomam Morum, Lucianicae declamationi Tyrannicidae respondentem, legimus haec:

Ergo illius adolescentis caedes tyrannicidium videtur?  Quidni?  "Nempe et ille," inquit, "tyrannus erat."  Quis id credat, iudices: urbem unam duobus suffecisse tyrannis?  Duos tyrannos invicem concordes eadem incoluisse moenia?  Unius urbis ambitu potuisse contineri, quorum alterutri vix vel orbis universus suffecerit?

Festive igitur Morus videtur coniunxisse illud Lucanicum cum notissimo eo Ovidiano "urbis et orbis idem," ut poetarum verbis magis declamatoriarum declamanti Luciano responderet.